quod si excusationem Ser. Sulpici, patres conscripti, legationis obeundae recordari volueritis, nulla dubitatio relinquetur quin honore mortui quam vivo iniuriam fecimus sarciamus. vos enim, patres conscripti, —grave dictu est sed dicendum tamen—vos, inquam, Ser. Sulpicium vita privastis: quem cum videretis re magis morbum quam oratione excusantem, non vos quidem crudeles fuistis—quid enim minus in hunc ordinem convenit? —sed cum speraretis nihil esse quod non illius auctoritate et sapientia effici posset, vehementius excusationi obstitistis atque eum qui semper vestrum consensum gravissimum iudicavisset de sententia deiecistis.Vt vero Pansae consulis accessit cohortatio gravior quam aures Ser. Sulpici ferre didicissent, tum vero denique filium meque seduxit atque ita locutus est ut auctoritatem vestram vitae suae se diceret anteferre. cuius nos virtutem admirati non ausi sumus adversari voluntati. movebatur singulari pietate filius; non multum eius perturbationi meus dolor concedebat: sed uterque nostrum cedere cogebatur magnitudini animi orationisque gravitati, cum quidem ille maxima laude et gratulatione omnium vestrum pollicitus est se quod velletis esse facturum, neque eius sententiae periculum vitaturum cuius ipse auctor fuisset: quem exsequi mandata vestra properantem mane postridie prosecuti sumus. qui quidem discedens mecum ita locutus est ut eius oratio omen fati videretur.reddite igitur, patres conscripti, ei vitam cui ademistis. vita enim mortuorum in memoria est posita vivorum. perficite ut is quem vos inscii ad mortem misistis immortalitatem habeat a vobis. cui si statuam in rostris decreto vestro statueritis, nulla eius legationem posteritatis obscurabit oblivio. nam reliqua Ser. Sulpici vita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem memoriam commendata. semper illius gravitatem, constantiam, fidem, praestantem in re publica tuenda curam atque prudentiam omnium mortalium fama celebrabit. nec vero silebitur admirabilis quaedam et incredibilis ac paene divina eius in legibus interpretandis, aequitate explicanda scientia. omnes ex omni aetate qui in hac civitate intellegentiam iuris habuerunt si unum in locum conferantur, cum Ser. Sulpicio non sint comparandi. nec enim ille magis iuris consultus quam iustitiae fuit.ita ea quae proficiscebantur a legibus et ab iure civili semper ad facilitatem aequitatemque referebat, neque instituere litium actiones malebat quam controversias tollere. ergo hoc statuae monumento non eget; habet alia maiora. haec enim statua mortis honestae testis erit, illa memoria vitae gloriosae, ut hoc magis monumentum grati senatus quam clari viri futurum sit.multum etiam valuisse ad patris honorem pietas fili videbitur; qui quamquam adflictus luctu non adest, tamen sic animati esse debetis ut si ille adesset. est autem ita adfectus ut nemo umquam unici fili mortem magis doluerit quam ille maeret patris. et quidem etiam ad famam Ser. Sulpici fili arbitror pertinere ut videatur honorem debitum patri praestitisse. quamquam nullum monumentum clarius Ser. Sulpicius relinquere potuit quam effigiem morum suorum, virtutis, constantiae, pietatis, ingeni filium, cuius luctus aut hoc honore vestro aut nullo solacio levari potest.mihi autem recordanti Ser. Sulpici multos in nostra familiaritate sermones gratior illi videtur, si qui est sensus in morte, aenea statua futura et ea pedestris quam inaurata equestris, qualis L. Sullae primum statuta est. mirifice enim Servius maiorum continentiam diligebat, huius saeculi insolentiam vituperabat. Vt igitur si ipsum consulam quid velit, sic pedestrem ex aere statuam tamquam ex eius auctoritate et voluntate decerno: quae quidem magnum civium dolorem et desiderium honore monumenti minuet et leniet.atque hanc meam sententiam, patres conscripti, P. Servili sententia comprobari necesse est: qui sepulcrum publice decernendum Ser. Sulpicio censuit, statuam non censuit. nam si mors legati sine caede atque ferro nullum honorem desiderat, cur decernit honorem sepulturae qui maximus haberi potest mortuo? sin id tribuit Ser. Sulpicio, quod non est datum Cn. Octavio, cur quod illi datum est huic dandum esse non censet? maiores quidem nostri statuas multis decreverunt, sepulcra paucis. sed statuae intereunt tempestate, vetustate, sepulcrorum autem sanctitas in ipso solo est quod nulla vi moveri neque deleri potest, atque, ut cetera exstinguuntur, sic sepulcra sanctiora fiunt vetustate.augeatur igitur isto honore etiam is vir cui nullus honos tribui non debitus potest; grati simus in eius morte decoranda cui nullam iam aliam gratiam referre possumus. notetur etiam M. Antoni nefarium bellum gerentis scelerata audacia. his enim honoribus habitis Ser. Sulpicio repudiatae reiectaeque legationis ab Antonio manebit testificatio sempiterna. quas ob res ita censeo: cum Ser. Sulpicius Q. f. lemonia Rufus difficillimo rei publicae tempore, gravi periculosoque morbo adfectus, auctoritatem senatus, salutem rei publicae vitae suae praeposuerit contraque vim gravitatemque morbi contenderit, ut in castra M. Antoni quo senatus eum miserat perveniret, isque, cum iam prope castra venisset, vi morbi oppressus vitam amiserit maximo rei publicae tempore, eiusque mors consentanea vitae fuerit sanctissime honestissimeque actae in qua saepe magno usui rei publicae Ser. Sulpicius et privatus et in magistratibus fuerit: