hic est Campanus ager et Leontinus, quae duo maiores nostri annonae perfugia ducebant. cavet mimis, aleatoribus, lenonibus: Cafoni etiam et Saxae cavet, quos centuriones pugnacis et lacertosos inter mimorum et mimarum greges conlocavit. postulat praeterea ut chirographorum summa et commentariorum conlegaeque sui decreta maneant. quid laborat ut habeat quod quisque mercatus est, si quod accepit habet qui vendidit? et ne tangantur rationes ad Opis: id est, ne septiens miliens recuperetur; ne fraudi sit vii viris quod egissent. Nucula hoc, credo, admonuit: verebatur fortasse ne amitteret tantas clientelas. Caveri etiam volt eis qui secum sint quicquid contra leges commiserint. mustelae et Tironi prospicit: de se nihil laborat.quid enim commisit umquam? num aut pecuniam publicam attigit aut hominem occidit aut secum habuit armatos? sed quid est quod de eis laboret? postulat enim ne sua iudiciaria lex abrogetur. quo impetrato quid est quod metuat? an ne suorum aliquis a Cyda, Lysiade, Curio condemnetur? neque tamen nos urget mandatis pluribus; remittit aliquantum et relaxat. Galliam inquit togatam remitto, comatam postulo— otiosus videlicet esse mavolt—cum sex legionibus inquit eisque suppletis ex D. Bruti exercitu, non modo ex dilectu suo, tam diuque ut obtineat dum M. Brutus C. Cassius consules prove coss. provincias obtinebunt. huius comitiis C. frater—eius est enim annus—iam repulsam tulit. ipse autem ut quinquennium inquit obtineam.at istud vetat lex Caesaris, et tu acta Caesaris defendis. haec tu mandata, L. Piso, et tu, L. Philippe, principes civitatis, non dico animo ferre verum auribus accipere potuistis? sed, ut suspicor, terror erat quidam: nec vos ut legati apud illum fuistis nec ut consulares, nec vos vestram nec rei publicae dignitatem tenere potuistis. et tamen nescio quo pacto sapientia quadam, credo, quod ego non possem, non nimis irati revertistis. vobis M. Antonius nihil tribuit, clarissimis viris, legatis populi Romani: nos quid non legato M. Antoni Cotylae concessimus? cui portas huius urbis patere ius non erat, huic hoc templum patuit, huic aditus in senatum fuit, hic hesterno die sententias vestras in codicillos et omnia verba referebat, huic se etiam summis honoribus usi contra suam dignitatem venditabant.O di immortales! quam magnum est personam in re publica tueri principis! quae non animis solum debet sed etiam oculis servire civium. domum recipere legatum hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis. quod autem est periculum? nam si maximum in discrimen venitur, aut libertas parata victori est aut mors proposita victo: quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo potest. turpis autem fuga mortis omni est morte peior. nam illud quidem non adducor ut credam,esse quosdam qui invideant alicuius constantiae, qui labori, qui perpetuam in re publica adiuvanda voluntatem et senatui et populo Romano probari moleste ferant. omnes id quidem facere debebamus, eaque erat non modo apud maiores nostros sed etiam nuper summa laus consularium, vigilare, adesse animo, semper aliquid pro re publica aut cogitare aut facere aut dicere.ego, patres conscripti, Q. Scaevolam augurem memoria teneo bello Marsico, cum esset summa senectute et perdita valetudine, cotidie simul atque luceret facere omnibus conveniendi potestatem sui: nec eum quisquam illo bello vidit in lecto, senexque et debilis primus veniebat in curiam. huius industriam maxime equidem vellem ut imitarentur ei quos oportebat; secundo autem loco ne alterius labori inviderent.etenim, patres conscripti, cum in spem libertatis sexennio post sumus ingressi diutiusque servitutem perpessi quam captivi frugi et diligentes solent, quas vigilias, quas sollicitudines, quos labores liberandi populi Romani causa recusare debemus? equidem, patres conscripti, quamquam hoc honore usi togati solent esse, cum est in sagis civitas, statui tamen a vobis ceterisque civibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione rei publicae non differre vestitu. non enim ita gerimus nos hoc bello consulares ut aequo animo populus Romanus visurus sit nostri honoris insignia, cum partim e nobis ita timidi sint ut omnem populi Romani beneficiorum memoriam abiecerint, partim ita a re publica aversi ut se hosti favere prae se ferant, legatos nostros ab Antonio despectos et inrisos facile patiantur, legatum Antoni sublevatum velint. hunc enim reditu ad Antonium prohiberi negabant oportere et in eodem excipiendo sententiam meam corrigebant. quibus geram morem. redeat ad imperatorem suum Varius, sed ea lege ne umquam Romam revertatur. ceteris autem, si errorem suum deposuerint et cum re publica in gratiam redierint, veniam et impunitatem dandam puto.