itaque sine verborum contumelia a te dissentire possum, sine animi summo dolore non possum. parva est enim mihi tecum aut parva de re dissensio? ego huic faveo, tu illi? immo vero ego D. Bruto faveo, tu M. Antonio: ego conservari coloniam populi Romani cupio, tu expugnari studes. an hoc negare potes, qui omnis moras interponas quibus infirmetur Brutus, melior fiat Antonius? quo usque enim dices pacem velle te? res geritur; conductae vineae sunt; pugnatur acerrime. qui intercurrerent, misimus tris principes civitatis. hos contempsit, reiecit, repudiavit Antonius: tu tamen permanes constantissimus defensor Antoni.et quidem, quo melior senator videatur, negat se illi amicum esse debere: cum suo magno esset beneficio, venisse eum contra se. videte quanta caritas sit patriae: cum homini sit iratus, tamen rei publicae causa defendit Antonium. ego te, cum in Massiliensis tam es acerbus, Q. Fufi, non animo aequo audio. quo usque enim Massiliam oppugnabis? ne triumphus quidem finem facit belli, per quem lata est urbs ea sine qua numquam ex Transalpinis gentibus maiores nostri triumpharunt. quo quidem tempore populus Romanus ingemuit: quamquam proprios dolores suarum rerum omnes habebant, tamen huius civitatis fidelissimae miserias nemo erat civis qui a se alienas arbitraretur.Caesar ipse qui illis fuerat iratissimus tamen propter singularem eius civitatis gravitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae remittebat: te nulla sua calamitate civitas satiare tam fidelis potest? rursus iam me irasci fortasse dices. ego autem sine iracundia dico omnia nec tamen sine dolore animi: neminem illi civitati inimicum esse arbitror qui amicus huic sit civitati. excogitare quae tua ratio sit, Calene, non possum. antea deterrere te ne popularis esses non poteramus: exorare nunc ut sis popularis non possumus. satis multa cum Fufio ac sine odio omnia, nihil sine dolore. credo autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo animo laturum amici.venio ad reliquos consularis, quorum nemo est—iure hoc meo dico—quin mecum habeat aliquam coniunctionem gratiae, alii maximam, alii mediocrem, nemo nullam. quam hesternus dies nobis, consularibus dico, turpis inluxit! iterum legatos? quasi ille faceret indutias? ante os oculosque legatorum tormentis Mutinam verberavit; opus ostendebat munitionemque legatis; ne punctum quidem temporis, cum legati adessent, oppugnatio respiravit. ad hunc legatos? cur? an ut eorum reditu vehementius pertimescatis?equidem cum ante legatos decerni non censuissem, hoc me tamen consolabar, cum illi ab Antonio contempti et reiecti revertissent renuntiavissentque senatui non modo illum de Gallia non discessisse, uti censuissemus, sed ne a Mutina quidem recessisse, potestatem sibi D. Bruti conveniendi non fuisse, fore ut omnes inflammati odio, excitati dolore, armis, equis, viris D. Bruto subveniremus. nos etiam languidiores postea facti sumus quam M. Antoni non solum audaciam et scelus sed etiam insolentiam superbiamque perspeximus.Vtinam L. Caesar valeret, Ser. Sulpicius viveret: multo melius haec causa ageretur a tribus quam nunc agitur ab uno. Dolenter hoc dicam potius quam contumeliose. deserti, deserti, inquam, sumus, patres conscripti, a principibus. sed—saepe iam dixi— omnes in tanto periculo qui recte et fortiter sentient erunt consulares. animum nobis adferre legati debuerunt: timorem attulerunt—quamquam mihi quidem nullum— quamvis de illo ad quem missi sunt bene existiment: a quo etiam mandata acceperunt.pro di immortales! ubi est ille mos virtusque maiorum? C. Popilius apud maiores nostros cum ad Antiochum regem legatus missus esset et verbis senatus denuntiasset ut ab Alexandrea discederet quam obsidebat, cum tempus ille differret, virgula stantem circumscripsit dixitque se renuntiaturum senatui, nisi prius sibi respondisset quid facturus esset quam ex illa circumscriptione exisset. praeclare: senatus enim faciem secum attulerat auctoritatemque rei publicae. cui qui non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est potius repudiandus.an ego ab eo mandata acciperem qui senatus mandata contemneret? aut ei cum senatu quicquam commune iudicarem qui imperatorem populi Romani senatu prohibente obsideret? at quae mandata! qua adrogantia, quo stupore, quo spiritu! cur autem ea legatis nostris dabat, cum ad nos Cotylam mitteret, ornamentum atque arcem amicorum suorum, hominem aedilicium? si vero tum fuit aedilis cum eum iussu Antoni in convivio servi publici loris ceciderunt.at quam modesta mandata! ferrei sumus, patres conscripti, qui quicquam huic negemus. Vtramque provinciam inquit remitto: exercitum depono: privatus esse non recuso. haec sunt enim verba. redire ad se videtur. omnia obliviscor, in gratiam redeo. sed quid adiungit? si legionibus meis sex, si equitibus, si cohorti praetoriae praedia agrumque dederitis. Eis etiam praemia postulat quibus ut ignoscatur si postulet, impudentissimus iudicetur. addit praeterea ut, quos ipse cum Dolabella dederit agros, teneant ei quibus dati sint.