cur igitur pacem nolo? quia turpis est, quia periculosa, quia esse non potest. quae tria dum explico, peto a vobis, patres conscripti, ut eadem benignitate qua soletis mea verba audiatis. quid est inconstantia, levitate, mobilitate cum singulis hominibus, tum vero universo senatui turpius? quid porro inconstantius quam quem modo hostem non verbo sed re multis decretis iudicaritis,cum hoc subito pacem velle coniungi? Nisi vero, cum C. Caesari meritos illi quidem honores et debitos, sed tamen singularis et immortalis decrevistis, unam ob causam quod contra M. Antonium exercitum comparavisset, non hostem tum Antonium iudicavistis, nec tum hostis est a vobis iudicatus Antonius cum laudati auctoritate vestra veterani milites qui C. Caesarem secuti essent, nec tum hostem Antonium iudicastis cum fortissimis legionibus, quod illum qui consul appellabatur cum esset hostis, reliquissent, vacationes, pecunias, agros spopondistis.quid? cum Brutum omine quodam illius generis et nominis natum ad rem publicam liberandam exercitumque eius pro libertate populi Romani bellum gerentem cum Antonio provinciamque fidelissimam atque optimam, Galliam, laudibus amplissimis adfecistis, tum non hostem iudicastis Antonium? quid? cum decrevistis ut consules, alter ambove, ad bellum proficiscerentur, quod erat bellum, si hostis Antonius non erat?quid igitur profectus est vir fortissimus, meus conlega et familiaris, A. Hirtius consul? at qua imbecillitate, qua macie! sed animi viris corporis infirmitas non retardavit. aequum, credo, putavit vitam quam populi Romani votis retinuisset pro libertate populi Romani in discrimen adducere.quid? cum dilectus haberi tota Italia iussistis, cum vacationes omnis sustulistis, tum ille hostis non est iudicatus? armorum officinas in urbe videtis; milites cum gladiis sequuntur consulem; praesidio sunt specie consuli, re et veritate nobis; omnes sine ulla recusatione, summo etiam cum studio nomina dant, parent auctoritati vestrae: non est iudicatus hostis Antonius?at legatos misimus. heu, me miserum! cur senatum cogor, quem laudavi semper, reprehendere? quid? vos censetis, patres conscripti, legatorum missionem populo Romano vos probavisse? non intellegitis, non auditis meam sententiam flagitari? cui cum pridie frequentes essetis adsensi, postridie ad spem estis inanem pacis devoluti. quam turpe porro legiones ad senatum legatos mittere, senatum ad Antonium! quamquam illa legatio non est, denuntiatio est paratum illi exitium, nisi paruerit huic ordini. quid refert? tamen opinio est gravis. Missos enim legatos omnes vident; decreti nostri non omnes verba noverunt. retinenda est igitur nobis constantia, gravitas, perseverantia; repetenda vetus illa severitas, si quidem auctoritas senatus decus, honestatem, laudem dignitatemque desiderat, quibus rebus hic ordo caruit nimium diu. sed erat tunc excusatio oppressis, misera illa quidem, sed tamen iusta: nunc nulla est. liberati regio dominatu videbamur: multo postea gravius urgebamur armis domesticis. ea ipsa depulimus nos quidem: extorquenda sunt. quod si non possumus facere—dicam quod dignum est et senatore et Romano homine—moriamur.quanta enim illa erit rei publicae turpitudo, quantum dedecus, quanta labes, dicere in hoc ordine sententiam M. Antonium consulari loco! cuius ut omittam innumerabilia scelera urbani consulatus, in quo pecuniam publicam maximam dissipavit, exsules sine lege restituit, vectigalia divendidit, provincias de populi Romani imperio sustulit, regna addixit pecunia, leges civitati per vim imposuit, armis aut obsedit aut exclusit senatum: ut haec, inquam, omittam, ne hoc quidem cogitatis, eum qui Mutinam, coloniam populi Romani firmissimam, oppugnarit, imperatorem populi Romani, consulem designatum, obsederit, depopulatus agros sit, hunc in eum ordinem recipi a quo totiens ob has ipsas causas hostis iudicatus sit quam foedum flagitiosumque sit?satis multa de turpitudine. dicam deinceps, ut proposui, de periculo: quod etsi minus est fugiendum quam turpitudo, tamen offendit animos maioris partis hominum magis. poteritis igitur exploratam habere pacem, cum in civitate Antonium videbitis vel potius Antonios? Nisi forte contemnitis Lucium: ego ne Gaium quidem. sed, ut video, dominabitur Lucius. est enim patronus quinque et triginta tribuum, quarum sua lege qua cum C. Caesare magistratus partitus est suffragium sustulit; patronus centuriarum equitum Romanorum quas item sine suffragio esse voluit, patronus eorum qui tribuni militares fuerunt, patronus Iani medii.