quorsum haec omnis spectat oratio? quid enim legati egerint nondum scimus. at vero excitati, erecti, parati, armati animis iam esse debemus, ne blanda aut supplici oratione aut aequitatis simulatione fallamur. omnia fecerit oportet quae interdicta et denuntiata sunt, prius quam aliquid postulet: Brutum exercitumque eius oppugnare, urbis et agros provinciae Galliae populari destiterit; ad Brutum adeundi legatis potestatem fecerit, exercitum citra flumen Rubiconem eduxerit, nec propius urbem milia passuum cc admoverit; fuerit et in senatus et in populi Romani potestate. haec si fecerit, erit integra potestas nobis deliberandi; si senatui non paruerit, non illi senatus, sed ille populo Romano bellum indixerit.sed vos moneo, patres conscripti: libertas agitur populi Romani, quae est commendata vobis; vita et fortunae optimi cuiusque, quo cupiditatem infinitam cum immani crudelitate iam pridem intendit Antonius; auctoritas vestra, quam nullam habebitis, nisi nunc tenueritis; taetram et pestiferam beluam ne inclusam et constrictam dimittatis cavete. te ipsum, Pansa, moneo —quamquam non eges consilio, quo vales plurimum, tamen etiam summi gubernatores in magnis tempestatibus a vectoribus admoneri solent—hunc tantum tuum apparatum tamque praeclarum ne ad nihilum recidere patiare. tempus habes tale quale nemo habuit umquam. hac gravitate senatus, hoc studio equestris ordinis, hoc ardore populi Romani potes in perpetuum rem publicam metu et periculo liberare. quibus de rebus refers, P. Servilio adsentior.