quis huius potentiam poterit sustinere? praesertim cum eosdem in agros etiam deduxerit. quis umquam omnis tribus, quis equites Romanos, quis tribunos militaris? Gracchorum potentiam maiorem fuisse arbitramini quam huius gladiatoris futura sit? quem gladiatorem non ita appellavi ut interdum etiam M. Antonius gladiator appellari solet, sed ut appellant ei qui plane et Latine loquuntur. Myrmillo in Asia depugnavit. cum ornasset Thraecidicis comitem et familiarem suum, illum miserum fugientem iugulavit, luculentam tamen ipse plagam accepit, ut declarat cicatrix.qui familiarem iugularit, quid is occasione data faciet inimico? et qui illud animi causa fecerit, hunc praedae causa quid facturum putatis? non rursus improbos decuriabit, non sollicitabit rursus agrarios, non queretur expulsos? M. vero Antonius non is erit ad quem omni motu concursus fiat civium perditorum? Vt nemo sit alius nisi ei qui una sunt, et ei qui hic ei nunc aperte favent, parumne erunt multi? praesertim cum bonorum praesidia discesserint, illi parati sint ad nutum futuri? ego vero metuo, si hoc tempore consilio lapsi erimus, ne illi brevi tempore nimis multi nobis esse videantur.nec ego pacem nolo, sed pacis nomine bellum involutum reformido. qua re si pace frui volumus, bellum gerendum est; si bellum omittimus, pace numquam fruemur. est autem vestri consili, patres conscripti, in posterum quam longissime providere. idcirco in hac custodia et tamquam specula conlocati sumus uti vacuum metu populum Romanum nostra vigilia et prospicientia redderemus. turpe est summo consilio orbis terrae, praesertim in re tam perspicua, consilium intellegi defuisse.Eos consules habemus, eam populi Romani alacritatem, eum consensum Italiae, eos duces, eos exercitus, ut nullam calamitatem res publica accipere possit sine culpa senatus. equidem non deero: monebo, praedicam, denuntiabo, testabor semper deos hominesque quid sentiam, nec solum fidem meam, quod fortasse videatur satis esse, sed in principe civi non est satis: curam, consilium vigilantiamque praestabo.dixi de periculo: docebo ne coagmentari quidem posse pacem; de tribus enim quae proposui hoc extremum est. quae potest pax esse M. Antonio primum cum senatu? quo ore vos ille poterit, quibus vicissim vos illum oculis intueri? quis vestrum illum, quem ille vestrum non oderit? age, vos ille solum et vos illum? quid? ei qui Mutinam circumsedent, qui in Gallia dilectus habent, qui in vestras fortunas imminent, amici umquam vobis erunt aut vos illis? an equites Romanos amplectetur? occulta enim fuit eorum voluntas iudiciumque de Antonio. qui frequentissimi in gradibus Concordiae steterunt, qui nos ad libertatem recuperandam excitaverunt, arma, saga, bellum flagitaverunt, me una cum populo Romano in contionem vocaverunt, hi Antonium diligent et cum his pacem servabit Antonius?nam quid ego de universo populo Romano dicam? qui pleno ac referto foro bis me una mente atque voce in contionem vocavit declaravitque maximam libertatis recuperandae cupiditatem. ita, quod erat optabile antea ut populum Romanum comitem haberemus, nunc habemus ducem. quae est igitur spes, qui Mutinam circumsedent, imperatorem populi Romani exercitumque oppugnant, eis pacem cum populo Romano esse posse?an cum municipiis pax erit quorum tanta studia cognoscuntur in decretis faciendis, militibus dandis, pecuniis pollicendis, ut in singulis oppidis curiam populi Romani non desideretis? laudandi sunt ex huius ordinis sententia Firmani qui principes pecuniae pollicendae fuerunt; respondendum honorifice est Marrucinis qui ignominia notandos censuerunt eos si qui militiam subterfugissent. haec iam tota Italia fient. Magna pax Antonio cum eis, his item cum illo. quae potest esse maior discordia? in discordia autem pax civilis esse nullo pacto potest.Vt omittam multitudinem, L. Visidio, equiti Romano, homini in primis ornato atque honesto civique semper egregio, cuius ego excubias et custodias mei capitis cognovi in consulatu meo; qui vicinos suos non cohortatus est solum ut milites fierent sed etiam facultatibus suis sublevavit: huic, inquam, tali viro, quem nos senatus consulto conlaudare debemus, poteritne esse pacatus Antonius? quid? C. Caesari qui illum urbe, quid?D. Bruto qui Gallia prohibuit? iam vero ipse se placabit et leniet provinciae Galliae a qua expulsus et repudiatus est? omnia videbitis, patres conscripti, nisi prospicitis, plena odiorum, plena discordiarum, ex quibus oriuntur bella civilia. nolite igitur id velle quod fieri non potest, et cavete, per deos immortalis! patres conscripti, ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatis.