cum enim legati renuntiarint quod certe renuntiabunt, non in vestra potestate, non in senatus esse Antonium, quis erit tam improbus civis qui illum civem habendum putet? nunc enim sunt pauci illi quidem, sed tamen plures quam re publica dignum est, qui ita loquantur: ne legatos quidem exspectabimus? istam certe vocem simulationemque clementiae extorquebit istis res ipsa publica. quo etiam, ut confitear vobis, Quirites, minus hodierno die contendi, minus laboravi, ut mihi senatus adsentiens tumultum decerneret, saga sumi iuberet. malui viginti diebus post sententiam meam laudari ab omnibus quam a paucis hodie vituperari.quapropter, Quirites, exspectate legatorum reditum et paucorum dierum molestiam devorate. qui cum redierint, si pacem adferent, cupidum me; si bellum, providum iudicatote. an ego non provideam meis civibus, non dies noctesque de vestra libertate, de rei publicae salute cogitem? quid enim non debeo vobis, Quirites, quem vos a se ortum hominibus nobilissimis omnibus honoribus praetulistis? an ingratus sum? quis minus? qui partis honoribus eosdem in foro gessi labores quos petendis. rudis in re publica? quis exercitatior? qui viginti iam annos bellum geram cum impiis civibus. quam ob rem.Quirites, consilio quantum potero, labore plus paene quam potero, excubabo vigilaboque pro vobis. etenim quis est civis, praesertim hoc gradu quo me vos esse voluistis, tam oblitus benefici vestri, tam immemor patriae, tam inimicus dignitati suae quem non excitet, non inflammet tantus vester iste consensus? multas magnasque habui consul contiones, multis interfui: nullam umquam vidi tantam quanta nunc vestrum est. Vnum sentitis omnes, unum studetis, M. Antoni conatus avertere a re publica, furorem exstinguere, opprimere audaciam. idem volunt omnes ordines; eodem incumbunt municipia, coloniae, cuncta Italia. itaque senatum bene sua sponte firmum firmiorem vestra auctoritate fecistis.venit tempus, Quirites, serius omnino quam dignum populo Romano fuit, sed tamen ita maturum ut differri iam hora non possit. fuit aliquis fatalis casus, ut ita dicam, quem tulimus, quoquo modo ferendus fuit: nunc si quis erit, erit voluntarius. populum Romanum servire fas non est, quem di immortales omnibus gentibus imperare voluerunt. res in extremum est adducta discrimen; de libertate decernitur. aut vincatis oportet, Quirites, quod profecto et pietate vestra et tanta concordia consequemini, aut quidvis potius quam serviatis. Aliae nationes servitutem pati possunt, populi Romani est propria libertas.