audita vobis esse arbitror, Quirites, quae sint acta in senatu, quae fuerit cuiusque sententia. res enim ex Kalendis Ianuariis agitata paulo ante confecta est, minus quidem illa severe quam decuit, non tamen omnino dissolute. mora est adlata bello, non causa sublata. quam ob rem, quod quaesivit ex me P. Apuleius, homo et multis officiis mihi et summa familiaritate coniunctus et vobis amicissimus, ita respondebo ut ea quibus non interfuistis nosse possitis. causa fortissimis optimisque consulibus Kalendis Ianuariis de re publica primum referendi fuit ex eo quod a. d. xiii. Kalendas Ianuarias senatus me auctore decrevit.eo die primum, Quirites, fundamenta sunt iacta rei publicae: fuit enim longo intervallo ita liber senatus ut vos aliquando liberi essetis. quo quidem tempore, etiam si ille dies vitae finem mihi adlaturus esset, satis magnum ceperam fructum, cum vos universi una mente atque voce iterum a me conservatam esse rem publicam conclamastis. hoc vestro iudicio tanto tamque praeclaro excitatus ita Kalendis Ianuariis veni in senatum ut meminissem quam personam impositam a vobis sustinerem. itaque bellum nefarium inlatum rei publicae cum viderem, nullam moram interponendam insequendi M. Antonium putavi, hominemque audacissimum qui multis nefariis rebus ante commissis hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, coloniam vestram fidissimam fortissimamque obsideret, bello censui persequendum: tumultum esse decrevi; iustitium edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia gravissimi belli insignia suscepta a senatu viderent.itaque haec sententia, Quirites, sic per triduum valuit ut, quamquam discessio facta non esset, tamen praeter paucos omnes mihi adsensuri viderentur. hodierno autem die spe nescio qua eis obiecta remissior senatus fuit. nam plures eam sententiam secuti sunt ut, quantum senatus auctoritas vesterque consensus apud Antonium valiturus esset, per legatos experiremur. intellego, Quirites, a vobis hanc sententiam repudiari, neque iniuria. ad quem enim legatos? ad eumne qui pecunia publica dissipata atque effusa per vim et contra auspicia impositis rei publicae legibus, fugata contione, obsesso senatu, ad opprimendam rem publicam Brundisio legiones arcessierit; ab eis relictus cum latronum manu in Galliam inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circumsedeat? quae vobis potest cum hoc gladiatore condicionis, aequitatis, legationis esse communitas?quamquam, Quirites, non est illa legatio, sed denuntiatio belli, nisi paruerit: ita enim est decretum ut si legati ad Hannibalem mitterentur. mittuntur enim qui nuntient ne oppugnet consulem designatum, ne Mutinam obsideat, ne provinciam depopuletur, ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani potestate. facile vero huic denuntiationi parebit, ut in patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit qui in sua numquam fuerit! quid enim ille umquam arbitrio suo fecit? semper eo tractus est quo libido rapuit, quo levitas, quo furor, quo vinolentia; semper eum duo dissimilia genera tenuerunt, lenonum et latronum; ita domesticis stupris, forensibus parricidiis delectatur ut mulieri citius avarissimae paruerit quam senatui populoque Romano.itaque, quod paulo ante feci in senatu, faciam apud vos. testificor, denuntio, ante praedico nihil M. Antonium eorum quae sunt legatis mandata facturum; vastaturum agros, Mutinam obsessurum, dilectus qua possit habiturum. is est enim ille qui semper senatus iudicium et auctoritatem, semper voluntatem vestram potestatemque contempserit. an ille id faciat quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra flumen Rubiconem, qui finis est Galliae, educeret, dum ne propius urbem Romam cc milia admoveret? huic denuntiationi ille pareat, ille se fluvio Rubicone et cc milibus circumscriptum esse patiatur?non is est Antonius; nam si esset, non commisisset ut ei senatus tamquam Hannibali initio belli Punici denuntiaret ne oppugnaret Saguntum. quod vero ita avocatur a Mutina ut ab urbe tamquam pestifera flamma arceatur, quam habet ignominiam, quod iudicium senatus! quid, quod a senatu dantur mandata legatis ut D. Brutum militesque eius adeant eisque demonstrent summa in rem publicam merita beneficiaque eorum grata esse senatui populoque Romano eisque eam rem magnae laudi magnoque honori fore? passurumne censetis Antonium introire Mutinam legatos, exire inde tuto? numquam patietur, mihi credite. Novi violentiam, novi impudentiam, novi audaciam.nec vero de illo sicut de homine aliquo debemus, sed ut de importunissima belua cogitare. quae cum ita sint, non omnino dissolutum est quod decrevit senatus: habet atrocitatis aliquid legatio: utinam nihil haberet morae! nam cum plerisque in rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa est, tum hoc bellum indiget celeritatis. succurrendum est D. Bruto, omnes undique copiae conligendae; moram exhibere ullam in tali cive liberando sine scelere non possumus.