quid igitur illo die aliud egistis nisi ut hostem iudicaretis Antonium? his vestris decretis aut ille vos aequo animo aspicere poterit aut vos illum sine dolore summo videbitis? exclusit illum a re publica, distraxit, segregavit non solum scelus ipsius sed etiam, ut mihi videtur, fortuna quaedam rei publicae. qui si legatis paruerit Romamque redierit, num umquam perditis civibus vexillum quo concurrant defuturum putatis? sed hoc minus vereor: sunt alia quae magis timeam et cogitem. numquam parebit ille legatis. Novi hominis insaniam, adrogantiam; novi perdita consilia amicorum, quibus ille est deditus.Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre depugnarit, familiam ducit. sit per se ipse sanus, quod numquam erit: per hos esse ei tamen non licebit. teretur interea tempus; belli apparatus refrigescent. Vnde est adhuc bellum tractum nisi ex retardatione et mora? Vt primum post discessum latronis vel potius desperatam fugam libere senatus haberi potuit, semper flagitavi ut convocaremur. quo die primum convocati sumus, adfui ipse, cum designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo vestro consensu fundamenta rei publicae, serius omnino quam decuit—nec enim ante potui—sed tamen si ex eo tempore dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum haberemus.omne malum nascens facile opprimitur: inveteratum fit plerumque robustius. sed tum exspectabantur Kalendae Ianuariae, fortasse non recte. verum praeterita omittamus: etiamne hanc moram, dum proficiscantur legati, dum revertantur? quorum exspectatio dubitationem belli adfert. bello autem dubio quod potest studium esse dilectus? quam ob rem, patres conscripti, legatorum mentionem nullam censeo faciendam; rem administrandam arbitror sine ulla mora et confestim gerendam; tumultum decerni, iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum haberi sublatis vacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam tota.quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. sentiet sibi bellum cum re publica esse susceptum; experietur consentientis senatus nervos atque viris; nam nunc quidem partium contentionem esse dictitat. quarum partium? alteri victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus; nisi forte Caesaris partis a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C. Caesaris oppugnari putamus. hoc vero bellum non est ex dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad cuiusque optionem distributae.legi epistulam Antoni quam ad quendam vii virum, capitalem hominem, conlegam suum, miserat. quid concupiscas tu videris: quod concupiveris certe habebis. en ad quem legatos mittamus, cui bellum moremur inferre: qui ne sorti quidem fortunas nostras destinavit, sed libidini cuiusque nos ita addixit ut ne sibi quidem quicquam integrum quod non alicui promissum iam sit reliquerit. cum hoc, patres conscripti, bello, inquam, decertandum est, idque confestim; legatorum tarditas repudianda est.quapropter ne multa nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publicam commendandam censeo eisque permittendum ut rem publicam defendant provideantque ne quid res publica detrimenti accipiat, censeoque ut eis qui in exercitu M. Antoni sunt ne sit ea res fraudi, si ante Kalendas Februarias ab eo discesserint. haec si censueritis, patres conscripti, brevi tempore libertatem populi Romani auctoritatemque vestram recuperabitis. si autem lenius agetis, tamen eadem, sed fortasse serius decernetis. de re publica quoad rettulistis satis decrevisse videor.altera res est de honoribus: de quibus deinceps intellego esse dicendum. sed qui ordo in sententiis rogandis servari solet, eundem tenebo in viris fortibus honorandis. A Bruto igitur, consule designato, more maiorum capiamus exordium. cuius ut superiora omittam, quae sunt maxima illa quidem sed adhuc hominum magis iudiciis quam publice laudata, quibusnam verbis eius laudes huius ipsius temporis consequi possumus? neque enim ullam mercedem tanta virtus praeter hanc laudis gloriaeque desiderat; qua etiam si careat, tamen sit se ipsa contenta: quamquam in memoria gratorum civium tamquam in luce posita laetetur. laus igitur iudici testimonique nostri tribuenda Bruto est.quam ob rem his verbis, patres conscripti, senatus consultum faciendum censeo: cum D. Brutus, imperator, consul designatus, provinciam Galliam in senatus populique Romani potestate teneat, cumque exercitum tantum tam brevi tempore summo studio municipiorum coloniarumque provinciae Galliae, optime de re publica meritae merentisque, conscripserit, compararit, id eum recte et ordine exque re publica fecisse, idque D. Bruti praestantissimum meritum in rem publicam senatui populoque Romano gratum esse et fore: itaque senatum populumque Romanum existimare, D. Bruti imperatoris, consulis designati, opera, consilio, virtute incredibilique studio et consensu provinciae Galliae rei publicae difficillimo tempore esse subventum.