quod autem eius iter Brundisium, quae festinatio, quae spes, nisi ad urbem vel in urbem potius exercitum maximum adduceret? qui autem dilectus centurionum, quae effrenatio impotentis animi! cum eius promissis legiones fortissimae reclamassent, domum ad se venire iussit centuriones quos bene sentire de re publica cognoverat eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum gravis imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit. quo animo hunc futurum fuisse censetis in nos quos oderat, cum in eos quos numquam viderat tam crudelis fuisset, et quam avidum in pecuniis locupletium qui pauperum sanguinem concupisset? quorum ipsorum bona, quantacumque erant, statim suis comitibus compotoribusque discripsit.atque ille furens infesta iam patriae signa a Brundisio inferebat; cum C. Caesar deorum immortalium beneficio, divina animi, ingeni, consili magnitudine, quamquam sua sponte eximiaque virtute, tamen approbatione auctoritatis meae colonias patris adiit, veteranos milites convocavit, paucis diebus exercitum fecit, incitatos latronum impetus retardavit. postea vero quam legio Martia ducem praestantissimum vidit, nihil egit aliud nisi ut aliquando liberi essemus; quam est imitata quarta legio. quo ille nuntio audito cum senatum vocasset adhibuissetque consularem qui sua sententia C. Caesarem hostem iudicaret, repente concidit.post autem neque sacrificiis sollemnibus factis neque votis nuncupatis non profectus est, sed profugit paludatus. at quo? in provinciam firmissimorum et fortissimorum civium qui illum, ne si ita quidem venisset ut nullum bellum inferret, ferre potuissent, impotentem, iracundum, contumeliosum, superbum, semper poscentem, semper rapientem, semper ebrium. at ille cuius ne pacatam quidem nequitiam quisquam ferre posset bellum intulit provinciae Galliae; circumsedet Mutinam, firmissimam et splendidissimam populi Romani coloniam; oppugnat D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, civem non sibi, sed nobis et rei publicae natum.ergo Hannibal hostis, civis Antonius? quid ille fecit hostiliter quod hic non aut fecerit aut faciat aut moliatur et cogitet? totum iter Antoniorum quid habuit nisi depopulationes, vastationes, caedis, rapinas? quas non faciebat Hannibal, quia multa ad usum suum reservabat: at hi, qui in horam viverent, non modo de fortunis et de bonis civium, sed ne de utilitate quidem sua cogitaverunt. ad hunc, di boni! legatos mitti placet? Norunt isti homines formam rei publicae, iura belli, exempla maiorum, cogitant quid populi Romani maiestas, quid senatus severitas postulet? legatos decernis? si, ut deprecere, contemnet; si, ut imperes, non audiet; denique quamvis severa legatis mandata dederimus, nomen ipsum legatorum hunc quem videmus populi Romani restinguet ardorem, municipiorum atque Italiae franget animos. Vt omittam haec quae magna sunt, certe ista legatio moram et tarditatem adferet bello.quamvis dicant quod quosdam audio dicturos: legati proficiscantur: bellum nihilo minus paretur, tamen legatorum nomen ipsum et animos molliet et belli celeritatem morabitur. minimis momentis, patres conscripti, maximae inclinationes temporum fiunt, cum in omni casu rei publicae tum in bello et maxime civili quod opinione plerumque et fama gubernatur. nemo quaeret quibuscum mandatis legatos miserimus: nomen ipsum legationis ultro missae timoris esse signum videbitur. recedat a Mutina, desinat oppugnare Brutum, decedat ex Gallia; non est verbis rogandus, cogendus est armis.non enim ad Hannibalem mittimus ut a Sagunto recedat, ad quem miserat olim senatus P. Valerium Flaccum et Q. Baebium Tampilum—qui, si Hannibal non pareret, Carthaginem ire iussi sunt: nostros quo iubemus ire, si non paruerit Antonius?—ad nostrum civem mittimus, ne imperatorem, ne coloniam populi Romani oppugnet. itane vero? hoc per legatos rogandum est? quid interest, per deos immortalis, utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis propugnaculum, coloniam populi Romani praesidi causa conlocatam? Belli Punici secundi quod contra maiores nostros Hannibal gessit causa fuit Sagunti oppugnatio. recte ad eum legati missi: mittebantur ad Poenum, mittebantur pro Hannibalis hostibus, nostris sociis. quid simile tandem? nos ad civem mittimus ne imperatorem populi Romani, ne exercitum, ne coloniam circumsedeat, ne oppugnet, ne agros depopuletur, ne sit hostis.age, si paruerit, hoc civi uti aut volumus aut possumus? ante diem xiii. Kalendas Ianuarias decretis vestris eum concidistis; constituistis ut haec ad vos Kalendis Ianuariis referrentur quae referri videtis, de honoribus et praemiis bene de re publica meritorum et merentium: quorum principem iudicastis eum qui fuit C. Caesarem, qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam avertit, tum milites veteranos qui primi Caesarem secuti sunt, tum illas caelestis divinasque legiones, Martiam et quartam comprobastis quibus, cum consulem suum non modo reliquissent, sed bello etiam persequerentur honores et praemia spopondistis; eodemque die D. Bruti, praestantissimi civis, edicto adlato atque proposito factum eius conlaudastis, quodque ille bellum privato consilio susceperat, id vos auctoritate publica comprobastis.