nihil umquam longius his Kalendis Ianuariis mihi visum est, patres conscripti: quod idem intellegebam per hos dies uni cuique vestrum videri. qui enim bellum cum re publica gerunt, hunc diem non exspectabant; nos autem, tum cum maxime consilio nostro subvenire communi saluti oporteret, in senatum non vocabamur. sed querelam praeteritorum dierum sustulit oratio consulum, qui ita locuti sunt ut magis exoptatae Kalendae quam serae esse videantur. atque ut oratio consulum animum meum erexit spemque attulit non modo salutis conservandae verum etiam dignitatis pristinae recuperandae, sic me perturbasset eius sententia qui primus rogatus est, nisi vestrae virtuti constantiaeque confiderem.hic enim dies vobis, patres conscripti, inluxit, haec potestas data est ut quantum virtutis, quantum constantiae, quantum gravitatis in huius ordinis consilio esset, populo Romano declarare possetis. recordamini qui dies nudius tertius decimus fuerit, quantus consensus vestrum, quanta virtus, quanta constantia; quantam sitis a populo Romano laudem, quantam gloriam, quantam gratiam consecuti. atque illo die, patres conscripti, ea constituistis ut vobis iam nihil sit integrum nisi aut honesta pax aut bellum necessarium.pacem volt M. Antonius? arma deponat, roget, deprecetur. neminem aequiorem reperiet quam me cui, dum se civibus impiis commendat, inimicus quam amicus esse maluit. nihil est profecto quod possit dari bellum gerenti; erit fortasse aliquid quod concedi possit roganti; legatos vero ad eum mittere de quo gravissimum et severissimum iudicium nudius tertius decimus feceritis, non iam levitatis est, sed, ut quod sentio dicam, dementiae. primum duces eos laudavistis qui contra illum bellum privato consilio suscepissent; deinde milites veteranos qui, cum ab Antonio in colonias essent deducti, illius beneficio libertatem populi Romani anteposuerunt.quid? legio Martia: quid? quarta, cur laudantur? si enim consulem suum reliquerunt, vituperandae sunt; si inimicum rei publicae, iure laudantur. atqui cum consules nondum haberetis, decrevistis ut et de praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quoque tempore referretur. placet eodem tempore praemia constituere eis qui contra Antonium arma ceperint et legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum sit honestiora decreta esse legionum quam senatus: si quidem legiones decreverunt senatum defendere contra Antonium, senatus decernit legatos ad Antonium. Vtrum hoc est confirmare militum animos an debilitare virtutem?hoc dies duodecim profecerunt ut, quem nemo praeter Cotylonem inventus sit qui defenderet, is habeat iam patronos etiam consularis? qui utinam omnes ante me sententiam rogarentur!—quamquam suspicor quid dicturi sint quidam eorum, qui post me rogabuntur—facilius contra dicerem si quid videretur. est enim opinio decreturum aliquem M. Antonio illam ultimam Galliam quam Plancus obtinet. quid est aliud omnia ad bellum civile hosti arma largiri, primum nervos belli, pecuniam infinitam qua nunc eget, deinde equitatum quantum velit? equitatum dico? dubitabit, credo, gentis barbaras secum adducere. hoc qui non videt, excors, qui cum videt decernit, impius est.tu civem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum pecunia, peditatu, equitatu, copiis instrues? nullae istae excusationes sunt: meus amicus est. sit patriae prius. meus cognatus. an potest cognatio propior ulla esse quam patriae in qua parentes etiam continentur? mihi pecuniam tribuit. cupio videre qui id audeat dicere. quid autem agatur cum aperuero, facile erit statuere quam sententiam dicatis aut quam sequamini. agitur utrum M. Antonio facultas detur opprimendae rei publicae, caedis faciendae bonorum, urbis, agrorum suis latronibus condonandi, populum Romanum servitute opprimendi, an horum ei facere nihil liceat. dubitate quid agatis. at non cadunt haec in Antonium.hoc ne Cotylo quidem dicere auderet. quid enim in eum non cadit qui, cuius acta se defendere dicit, eius eas leges pervertit quas maxime laudare poteramus? ille paludes siccare voluit; hic omnem Italiam moderato homini, L. Antonio, dividendam dedit. quid? hanc legem populus Romanus accepit? quid? per auspicia ferri potuit? sed augur verecundus sine conlegis de auspiciis. quamquam illa auspicia non egent interpretatione augurum; Iove enim tonante cum populo agi non esse fas quis ignorat? tribuni plebis tulerunt de provinciis contra acta C. Caesaris: ille biennium, hi sexennium. etiam hanc legem populus Romanus accepit? quid? promulgata fuit? quid? non ante lata quam scripta est? quid? non ante factum vidimus quam futurum quisquam est suspicatus? Vbi lex Caecilia et Didia,