quid hic faciet, si poterit, iratus qui, cum suscensere nemini posset, omnibus bonis fuerit inimicus? quid hic victor non audebit qui nullam adeptus victoriam tanta scelera post Caesaris interitum fecerit, refertam eius domum exhauserit, hortos compilaverit, ad se ex eis omnia ornamenta transtulerit, caedis et incendiorum causam quaesierit ex funere, duobus aut tribus senatus consultis bene et e re publica factis reliquas res ad lucrum praedamque revocaverit, vendiderit immunitates, civitates liberaverit, provincias universas ex imperi populi Romani iure sustulerit, exsules reduxerit, falsas leges C. Caesaris nomine et falsa decreta in aes incidenda et in Capitolio figenda curaverit, earumque rerum omnium domesticum mercatum instituerit, populo Romano leges imposuerit, armis et praesidiis populum et magistratus foro excluserit, senatum stiparit armatis, armatos in cella Concordiae, cum senatum haberet, incluserit, ad legiones Brundisium cucurrerit, ex eis optime sentientis centuriones iugulaverit, cum exercitu Romam sit ad interitum nostrum et ad dispertitionem urbis venire conatus?atque is ab hoc impetu abstractus consilio et copiis Caesaris, consensu veteranorum, virtute legionum, ne fortuna quidem fractus minuit audaciam nec ruere demens nec furere desinit. in Galliam mutilatum ducit exercitum; cum una legione et ea vacillante L. fratrem exspectat, quo neminem reperire potest sui similiorem. ille autem ex myrmillone dux, ex gladiatore imperator quas effecit strages, ubicumque posuit vestigium! fundit apothecas, caedit greges armentorum reliquique pecoris quodcumque nactus est; epulantur milites; ipse autem se, ut fratrem imitetur, obruit vino; vastantur agri, diripiuntur villae, matres familiae, virgines, pueri ingenui abripiuntur, militibus traduntur. haec eadem, quacumque exercitum duxit, fecit M. Antonius.his vos taeterrimis fratribus portas aperietis, hos umquam in urbem recipietis? non tempore oblato, ducibus paratis, animis militum incitatis, populo Romano conspirante, Italia tota ad libertatem recuperandam excitata, deorum immortalium beneficio utemini? nullum erit tempus hoc amisso. A tergo, fronte, lateribus tenebitur, si in Galliam venerit. nec ille armis solum sed etiam decretis nostris urgendus est. Magna vis est, magnum numen unum et idem sentientis senatus. videtisne refertum forum, populumque Romanum ad spem recuperandae libertatis erectum? qui longo intervallo cum frequentis hic videt nos, tum sperat etiam liberos convenisse.hunc ego diem exspectans M. Antoni scelerata arma vitavi, tum cum ille in me absentem invehens non intellegebat ad quod tempus me et meas viris reservarem. si enim tum illi caedis a me initium quaerenti respondere voluissem, nunc rei publicae consulere non possem. hanc vero nactus facultatem, nullum tempus, patres conscripti, dimittam neque diurnum neque nocturnum quin de libertate populi Romani et dignitate vestra quod cogitandum sit cogitem, quod agendum atque faciendum, id non modo non recusem sed etiam appetam atque deposcam. hoc feci dum licuit; intermisi quoad non licuit. iam non solum licet sed etiam necesse est, nisi servire malumus quam ne serviamus animis armisque decernere.di immortales nobis haec praesidia dederunt: urbi Caesarem, Brutum Galliae. si enim ille urbem opprimere potuisset, statim, si Galliam tenere, paulo post optimo cuique pereundum, reliquis serviendum. hanc igitur occasionem oblatam tenete, per deos immortalis, patres conscripti, et amplissimi orbis terrae consili principes vos esse aliquando recordamini. signum date populo Romano consilium vestrum non deesse rei publicae, quoniam ille virtutem suam non defuturam esse profitetur. nihil est quod moneam vos. nemo est tam stultus qui non intellegat, si indormierimus huic tempori, non modo crudelem superbamque dominationem nobis sed ignominiosam etiam et flagitiosam ferendam esse.Nostis insolentiam Antoni, nostis amicos, nostis totam domum. libidinosis, petulantibus, impuris, impudicis, aleatoribus, ebriis servire, ea summa miseria est summo dedecore coniuncta. quod si iam—quod di omen avertant!—fatum extremum rei publicae venit, quod gladiatores nobiles faciunt ut honeste decumbant, faciamus nos, principes orbis terrarum gentiumque omnium, ut cum dignitate potius cadamus quam cum ignominia serviamus.nihil est detestabilius dedecore, nihil foedius servitute. ad decus et ad libertatem nati sumus: aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur. nimium diu teximus quid sentiremus; nunc iam apertum est; omnes patefaciunt in utramque partem quid sentiant, quid velint. sunt impii cives—pro caritate rei publicae nimium multi, sed contra multitudinem bene sentientium admodum pauci—quorum opprimendorum di immortales incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt. ad ea enim praesidia quae habemus iam accedent consules summa prudentia, virtute, concordia, multos mensis de populi Romani libertate commentati atque meditati. his auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente, erimus profecto liberi brevi tempore. iucundiorem autem faciet libertatem servitutis recordatio.