sed haec leviora fortasse: illud quaero cur tam mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam fuisset ferus. quid enim attinuerat L. Cassio tribuno plebis, fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare, si in senatum venisset; D. Carfulenum, bene de re publica sentientem, senatu vi et minis mortis expellere; Ti. Cannutium, a quo erat honestissimis contionibus et saepe et iure vexatus, non templo solum verum etiam aditu prohibere Capitoli? cui senatus consulto ne intercederent verebatur? de supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri. atque id erat periculum, de cuius honore extraordinario cotidie aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impediretur.ac ne sine causa videretur edixisse ut senatus adesset, cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio de legione quarta mente concidit, et fugere festinans senatus consultum de supplicatione per discessionem fecit, cum id factum esset antea numquam. quae vero profectio postea, quod iter paludati, quae vitatio oculorum, lucis, urbis, fori, quam misera fuga, quam foeda, quam turpis! praeclara tamen senatus consulta illo ipso die vespertina, provinciarum religiosa sortitio, divina vero opportunitas ut, quae cuique apta esset, ea cuique obveniret.praeclare igitur facitis, tribuni plebis, qui de praesidio consulum senatusque referatis, meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et agere et habere debemus. qui enim periculo carere possumus in tanta hominum cupiditate et audacia? ille autem homo adflictus et perditus quae de se exspectat iudicia graviora quam amicorum suorum? familiarissimus eius, mihi homo coniunctus, L. Lentulus, et P. Naso, omni carens cupiditate, nullam se habere provinciam, nullam Antoni sortitionem fuisse iudicaverunt. quod idem fecit L. Philippus, vir patre, avo maioribusque suis dignissimus; in eadem sententia fuit homo summa integritate atque innocentia, C. Turranius; idem fecit Sp. Oppius; ipsi etiam qui amicitiam M. Antoni veriti plus ei tribuerunt quam fortasse vellent, M. Piso, necessarius meus, et vir et civis egregius, parique innocentia M. Vehilius, senatus auctoritati se obtemperaturos esse dixerunt.quid ego de L. Cinna loquar? cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam, qui omnino provinciam neglexit, quam item magno animo et constanti C. Cestius repudiavit. qui sunt igitur reliqui quos sors divina delectet? T. Annius, M. Gallius. O felicem utrumque! nihil enim maluerunt. C. Antonius Macedoniam. hunc quoque felicem! hanc enim habebat semper in ore provinciam. C. Calvisius Africam. nihil felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. deinde M. Cusini Sicilia, Q. Cassi Hispania. non habeo quid suspicer: duarum credo provinciarum sortis minus divinas fuisse.O C. Caesar—adulescentem appello—quam tu salutem rei publicae attulisti, quam improvisam, quam repentinam! qui enim haec fugiens fecit, quid faceret insequens? etenim in contione dixerat se custodem fore urbis, seque usque ad Kalendas Maias ad urbem exercitum habiturum. O praeclarum custodem ovium, ut aiunt, lupum! custosne urbis an direptor et vexator esset Antonius? et quidem se introiturum in urbem dixit exiturumque cum vellet. quid illud? nonne audiente populo sedens pro aede Castoris dixit, nisi qui vicisset, victurum neminem?hodierno die primum, patres conscripti, longo intervallo in possessionem libertatis pedem ponimus: cuius quidem ego quoad potui non modo defensor sed etiam conservator fui. cum autem id facere non possem, quievi, nec abiecte nec sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli. hanc vero taeterrimam beluam quis ferre potest aut quo modo? quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? ex his totus vitiis conglutinatus est. nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum.quapropter, quoniam res in id discrimen adducta est utrum ille poenas rei publicae luat an nos serviamus, aliquando, per deos immortalis, patres conscripti, patrium animum virtutemque capiamus, ut aut libertatem propriam Romani et generis et nominis recuperemus aut mortem servituti anteponamus. multa quae in libera civitate ferenda non essent tulimus et perpessi sumus, alii spe forsitan recuperandae libertatis, alii vivendi nimia cupiditate: sed, si illa tulimus quae nos necessitas ferre coegit, quae vis quaedam paene fatalis—quae tamen ipsa non tulimus—etiamne huius impuri latronis feremus taeterrimum crudelissimumque dominatum.