hinc Voconiae, hinc Atiniae leges; hinc multae sellae curules et patrum memoria et nostra; hinc equites Romani lautissimi et plurimi. sed si Aricinam uxorem non probas, cur probas Tusculanam? quamquam huius sanctissimae feminae atque optimae pater, M. Atius Balbus, in primis honestus, praetorius fuit: tuae coniugis, bonae feminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam pater, homo nullo numero. nihil illo contemptius qui propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen ex contumelia traxerit. at avus nobilis. Tuditanus nempe ille qui cum palla et cothurnis nummos populo de rostris spargere solebat. vellem hanc contemptionem pecuniae suis reliquisset! habetis nobilitatem generis gloriosam.qui autem evenit ut tibi Iulia natus ignobilis videatur, cum tu eodem materno genere soleas gloriari? quae porro amentia est eum dicere aliquid de uxorum ignobilitate cuius pater Numitoriam Fregellanam, proditoris filiam, habuerit uxorem, ipse ex libertini filia susceperit liberos? sed hoc clarissimi viri viderint, L. Philippus qui habet Aricinam uxorem, C. Marcellus qui Aricinae filiam: quos certo scio dignitatis optimarum feminarum non paenitere. idem etiam Q. Ciceronem, fratris mei filium, compellat edicto, nec sentit amens commendationem esse compellationem suam. quid enim accidere huic adulescenti potuit optatius quam cognosci ab omnibus Caesaris consiliorum esse socium, Antoni furoris inimicum?at etiam gladiator ausus est scribere hunc de patris et patrui parricidio cogitasse. O admirabilem impudentiam, audaciam, temeritatem! in eum adulescentem hoc scribere audere quem ego et frater meus propter eius suavissimos atque optimos mores praestantissimumque ingenium certatim amamus omnibusque horis oculis, auribus, complexu tenemus? nam me isdem edictis nescit laedat an laudet. cum idem supplicium minatur optimis civibus quod ego de sceleratissimis ac pessimis sumpserim, laudare videtur, quasi imitari velit; cum autem illam pulcherrimi facti memoriam refricat, tum a sui similibus invidiam aliquam in me commoveri putat.sed quid fecit ipse? cum tot edicta proposuisset, edixit ut adesset senatus frequens a. d. viii. Kalendas Decembris: eo die ipse non adfuit. at quo modo edixit? haec sunt, ut opinor, verba in extremo: si quis non adfuerit, hunc existimare omnes poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum auctorem fuisse. quae sunt perdita consilia? an ea quae pertinent ad libertatem populi Romani recuperandam? quorum consiliorum Caesari me auctorem et hortatorem et esse et fuisse fateor. quamquam ille non eguit consilio cuiusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi. nam interitus quidem tui quis bonus non esset auctor, cum in eo salus et vita optimi cuiusque, libertas populi Romani dignitasque consisteret?sed cum tam atroci edicto nos concitavisset, cur ipse non adfuit? num putatis aliqua re tristi ac severa? vino atque epulis retentus, si illae epulae potius quam popinae nominandae sunt, diem edicti obire neglexit: in ante diem iv Kalendas Decembris distulit. adesse in Capitolio iussit; quod in templum ipse nescio qua per Gallorum cuniculum ascendit. convenerunt conrogati et quidem ampli quidam homines sed immemores dignitatis suae. is enim erat dies, ea fama, is qui senatum vocarat ut turpe senatori esset nihil timere. ad eos tamen ipsos qui convenerant ne verbum quidem ausus est facere de Caesare, cum de eo constituisset ad senatum referre: scriptam attulerat consularis quidam sententiam.quid est aliud de eo referre non audere qui contra se consulem exercitum duceret nisi se ipsum hostem iudicare? necesse erat enim alterutrum esse hostem; nec poterat aliter de adversariis ducibus iudicari. si igitur Caesar hostis, cur consul nihil refert ad senatum? sin ille a senatu notandus non fuit, quid potest dicere quin, cum de illo tacuerit, se hostem confessus sit? quem in edictis Spartacum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere audet. at in rebus tristissimis quantos excitat risus! sententiolas edicti cuiusdam memoriae mandavi quas videtur ille peracutas putare: ego autem qui intellegeret quid dicere vellet adhuc neminem inveni.nulla contumelia est quam facit dignus. primum quid est dignus? nam etiam malo multi digni, sicut ipse. an quam facit is qui cum dignitate est? quae autem potest esse maior? quid est porro facere contumeliam? quis sic loquitur? deinde: nec timor quem denuntiat inimicus. quid ergo? ab amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. nonne satius est mutum esse quam quod nemo intellegat dicere? en cur magister eius ex oratore arator factus sit, possideat in agro publico campi Leontini duo milia iugerum immunia, ut hominem stupidum magis etiam infatuet mercede publica.