serius omnino, patres conscripti, quam tempus rei publicae postulabat, aliquando tamen convocati sumus; quod flagitabam equidem cotidie, quippe cum bellum nefarium contra aras et focos, contra vitam fortunasque nostras ab homine profligato ac perdito non comparari, sed geri iam viderem. exspectantur Kalendae Ianuariae, quas non exspectat Antonius qui in provinciam D. Bruti, summi et singularis viri, cum exercitu impetum facere conatur; ex qua se instructum et paratum ad urbem venturum esse minitatur.quae est igitur exspectatio aut quae vel minimi dilatio temporis? quamquam enim adsunt Kalendae Ianuariae, tamen breve tempus longum est imparatis. dies enim adfert vel hora potius, nisi provisum est, magnas saepe clades; certus autem dies non ut sacrificiis, sic consiliis exspectari solet. quod si aut Kalendae Ianuariae fuissent eo die quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eae non essent exspectatae, bellum iam nullum haberemus. auctoritate enim senatus consensuque populi Romani facile hominis amentis fregissemus audaciam. quod confido equidem consules designatos, simul ut magistratum inierint, esse facturos; sunt enim optimo animo, summo consilio, singulari concordia. mea autem festinatio non victoriae solum avida est sed etiam celeritatis.quo enim usque tantum bellum, tam crudele, tam nefarium privatis consiliis propulsabitur? cur non quam primum publica accedit auctoritas? C. Caesar adulescens, paene potius puer, incredibili ac divina quadam mente atque virtute, cum maxime furor arderet Antoni cumque eius a Brundisio crudelis et pestifer reditus timeretur, nec postulantibus nec cogitantibus, ne optantibus quidem nobis, quia non posse fieri videbatur, firmissimum exercitum ex invicto genere veteranorum militum comparavit patrimoniumque suum effudit: quamquam non sum usus eo verbo quo debui; non enim effudit: in salute rei publicae conlocavit.cui quamquam gratia referri tanta non potest quanta debetur, habenda tamen est tanta quantam maximam animi nostri capere possunt. quis enim est tam ignarus rerum, tam nihil de re publica cogitans qui hoc non intellegat, si M. Antonius a Brundisio cum eis copiis quas se habiturum putabat, Romam, ut minabatur, venire potuisset, nullum genus eum crudelitatis praeteriturum fuisse? quippe qui in hospitis tectis Brundisi fortissimos viros optimosque civis iugulari iusserit; quorum ante pedes eius morientium sanguine os uxoris respersum esse constabat. hac ille crudelitate imbutus, cum multo bonis omnibus veniret iratior quam illis fuerat quos trucidarat, cui tandem nostrum aut cui omnino bono pepercisset?qua peste privato consilio rem publicam—neque enim fieri potuit aliter—Caesar liberavit: qui nisi in hac re publica natus esset, rem publicam scelere Antoni nullam haberemus. sic enim perspicio, sic iudico, nisi unus adulescens illius furentis impetus crudelissimosque conatus cohibuisset, rem publicam funditus interituram fuisse. cui quidem hodierno die, patres conscripti—nunc enim primum ita convenimus ut illius beneficio possemus ea quae sentiremus libere dicere— tribuenda est auctoritas, ut rem publicam non modo a se susceptam sed etiam a nobis commendatam possit defendere. nec vero de legione Martia.quoniam longo intervallo loqui nobis de re publica licet, sileri potest. quis enim unus fortior, quis amicior umquam rei publicae fuit quam legio Martia universa? quae cum hostem populi Romani Antonium iudicasset, comes esse eius amentiae noluit: reliquit consulem; quod profecto non fecisset, si eum consulem iudicasset quem nihil aliud agere, nihil moliri nisi caedem civium atque interitum civitatis videret. atque ea legio consedit Albae. quam potuit urbem eligere aut opportuniorem ad res gerendas aut fideliorem aut fortiorum virorum aut amiciorum rei publicae civium?huius legionis virtutem imitata quarta legio duce L. Egnatuleio quaestore, civi optimo et fortissimo, C. Caesaris auctoritatem atque exercitum persecuta est. faciendum est igitur nobis, patres conscripti, ut ea quae sua sponte clarissimus adulescens atque omnium praestantissimus gessit et gerit hac auctoritate nostra comprobentur, veteranorumque, fortissimorum virorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis consensus ad rem publicam recuperandam laude et testimonio nostro confirmetur, eorumque commoda, honores, praemia, cum consules designati magistratum inierint, curae nobis fore hodierno die spondeamus.atque ea quidem quae dixi de Caesare deque eius exercitu iam diu nota sunt nobis. virtute enim admirabili Caesaris constantiaque militum veteranorum legionumque earum quae optimo iudicio auctoritatem nostram, libertatem populi Romani, virtutem Caesaris secutae sunt a cervicibus nostris est depulsus Antonius. sed haec, ut dixi, superiora: hoc vero recens edictum D. Bruti quod paulo ante propositum est certe silentio non potest praeteriri. pollicetur enim se provinciam Galliam retenturum in senatus populique Romani potestate. O civem natum rei publicae, memorem sui nominis imitatoremque maiorum! neque enim Tarquinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas quam est depulso Antonio retinenda nobis.