quam diu tu voles, vitiosus consul Dolabella; rursus, cum voles, salvis auspiciis creatus. si nihil est, cum augur eis verbis nuntiat, quibus tu nuntiasti, confitere te, cum Alio die dixeris, sobrium non fuisse; sin est aliqua vis in istis verbis, ea quae sit augur a conlega requiro. sed ne forte ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus. non dissimulat, patres conscripti: apparet esse commotum; sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseet, faciat quod in porticu Minucia fecit. quae potest esse turpitudinis tantae defensio? cupio audire, ut videam ubi rhetoris sit tanta merces, ubi campus Leontinus appareat.sedebat in rostris conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus. escendis, accedis ad sellam—ita eras Lupercus ut te consulem esse meminisse deberes—diadema ostendis. gemitus toto foro. Vnde diadema? non enim abiectum sustuleras, sed attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. tu diadema imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebat. tu ergo unus, scelerate, inventus es qui cum auctor regni esses, eumque quem conlegam habebas dominum habere velles, idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset.at etiam misericordiam captabas: supplex te ad pedes abiciebas. quid petens? ut servires? tibi uni peteres qui ita a puero vixeras ut omnia paterere, ut facile servires; a nobis populoque Romano mandatum id certe non habebas. O praeclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus contionatus! quid hoc turpius, quid foedius, quid suppliciis omnibus dignius? num exspectas dum te stimulis fodiamus? haec te, si ullam partem habes sensus, lacerat, haec cruentat oratio. vereor ne imminuam summorum virorum gloriam; dicam tamen dolore commotus. quid indignius quam vivere eum qui imposuerit diadema, cum omnes fateantur iure interfectum esse qui abiecerit?at etiam ascribi iussit in fastis ad Lupercalia: C. Caesari, dictatori perpetuo, M. Antonium consulem populi iussu regnum detulisse; Caesarem uti noluisse. iam iam minime miror te otium perturbare; non modo urbem odisse sed etiam lucem; cum perditissimis latronibus non solum de die sed etiam in diem bibere. Vbi enim tu in pace consistes? qui locus tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu, quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? ideone L. Tarquinius exactus, Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius necati ut multis post saeculis a M. Antonio, quod fas non est, rex Romae constitueretur?sed ad auspicia redeamus, de quibus Idibus Martiis fuit in senatu Caesar acturus. quaero: tum tu quid egisses? audiebam equidem te paratum venisse, quod me de ementitis auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares esse dicturum. sustulit illum diem fortuna rei publicae. num etiam tuum de auspiciis iudicium interitus Caesaris sustulit? sed incidi in id tempus quod eis rebus in quas ingressa erat oratio praevertendum est. quae tua fuga, quae formido praeclaro illo die, quae propter conscientiam scelerum desperatio vitae, cum ex illa fuga beneficio eorum qui te, si sanus esses, salvum esse voluerunt, clam te domum recepisti!O mea frustra semper verissima auguria rerum futurarum! dicebam illis in Capitolio liberatoribus nostris, cum me ad te ire vellent, ut ad defendendam rem publicam te adhortarer, quoad metueres, omnia te promissurum; simul ac timere desisses, similem te futurum tui. itaque cum ceteri consulares irent, redirent, in sententia mansi: neque te illo die neque postero vidi neque ullam societatem optimis civibus cum importunissimo hoste foedere ullo confirmari posse credidi. post diem tertium veni in aedem telluris et quidem invitus, cum omnis aditus armati obsiderent.qui tibi dies ille, Antoni, fuit? quamquam mihi inimicus subito exstitisti, tamen me tui miseret quod tibi invideris. qui tu vir, di immortales, et quantus fuisses, si illius diei mentem servare potuisses! pacem haberemus, quae erat facta per obsidem puerum nobilem, M. Bambalionis nepotem. quamquam bonum te timor faciebat, non diuturnus magister offici, improbum fecit ea quae, dum timor abest, a te non discedit, audacia. etsi tum, cum optimum te putabant me quidem dissentiente, funeri tyranni, si illud funus fuit, sceleratissime praefuisti.tua illa pulchra laudatio, tua miseratio, tua cohortatio; tu, tu, inquam, illas faces incendisti, et eas quibus semustilatus ille est et eas quibus incensa L. Bellieni domus deflagravit. tu illos impetus perditorum hominum et ex maxima parte servorum quos nos vi manuque reppulimus in nostras domos immisisti. idem tamen quasi fuligine abstersa reliquis diebus in Capitolio praeclara senatus consulta fecisti, ne qua post Idus Martias immunitatis tabula neve cuius benefici figeretur. meministi ipse de exsulibus, scis de immunitate quid dixeris. optimum vero quod dictaturae nomen in perpetuum de re publica sustulisti: quo quidem facto tantum te cepisse odium regni videbatur ut eius omnem propter proximum dictatorem metum tolleres. constituta res publica videbatur aliis,