an ut tu Narbone mensas hospitum convomeres Dolabella pro te in Hispania dimicaret? qui vero Narbone reditus! etiam quaerebat cur ego ex ipso cursu tam subito revertissem. exposui nuper, patres conscripti, causam reditus mei. volui, si possem, etiam ante Kalendas Ianuarias prodesse rei publicae. nam, quod quaerebas quo modo redissem, primum luce, non tenebris; deinde cum calceis et toga, nullis nec Gallicis nec lacerna. at etiam aspicis me et quidem, ut videris, iratus. ne tu iam mecum in gratiam redeas, si scias quam me pudeat nequitiae tuae, cuius te ipsum non pudet. ex omnium omnibus flagitiis nullum turpius vidi, nullum audivi. qui magister equitum fuisse tibi viderere, in proximum annum consulatum peteres vel potius rogares, per municipia coloniasque Galliae, a qua nos tum cum consulatus petebatur, non rogabatur, petere consulatum solebamus, cum Gallicis et lacerna cucurristi.at videte levitatem hominis. cum hora diei decima fere ad Saxa rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad vesperum; inde cisio celeriter ad urbem advectus domum venit capite involuto. ianitor, quis tu? A Marco tabellarius. confestim ad eam deducitur cuius causa venerat, eique epistulam tradidit. quam cum illa legeret flens—erat enim scripta amatorie; caput autem litterarum sibi cum illa mima posthac nihil futurum; omnem se amorem abiecisse illim atque in hanc transfudisse—cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit, caput aperuit, in collum invasit. O hominem nequam! quid enim aliud dicam? magis proprie nihil possum dicere. ergo, ut te catamitum, nec opinato cum te ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?et domi quidem causam amoris habuisti, foris etiam turpiorem ne L. Plancus praedes tuos venderet. productus autem in contionem a tribuno plebis cum respondisses te rei tuae causa venisse, populum etiam dicacem in te reddidisti. sed nimis multa de nugis: ad maiora veniamus. C. Caesari ex Hispania redeunti obviam longissime processisti. celeriter isti, redisti, ut cognosceret te si minus fortem, at tamen strenuum. factus es ei rursus nescio quo modo familiaris. habebat hoc omnino Caesar: quem plane perditum aere alieno egentemque, si eundem nequam hominem audacemque cognorat, hunc in familiaritatem libentissime recipiebat.his igitur rebus praeclare commendatus iussus es renuntiari consul et quidem cum ipso. nihil queror de Dolabella qui tum est impulsus, inductus, elusus. qua in re quanta fuerit uterque vestrum perfidia in Dolabellam quis ignorat? ille induxit ut peteret, promissum et receptum intervertit ad seque transtulit; tu eius perfidiae voluntatem tuam ascripsisti. veniunt Kalendae Ianuariae; cogimur in senatum: invectus est copiosius multo in istum et paratius Dolabella quam nunc ego.hic autem iratus quae dixit, di boni! primum cum Caesar ostendisset se, prius quam proficisceretur, Dolabellam consulem esse iussurum—quem negant regem, qui et faceret semper eius modi aliquid et diceret—sed cum Caesar ita dixisset, tum hic bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit ut comitia auspiciis vel impedire vel vitiare posset, idque se facturum esse adseveravit. in quo primum incredibilem stupiditatem hominis cognoscite.quid enim? istud quod te sacerdoti iure facere posse dixisti, si augur non esses et consul esses, minus facere potuisses? vide ne etiam facilius. nos enim nuntiationem solum habemus, consules et reliqui magistratus etiam spectionem. esto: hoc imperite; nec enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia, sed videte impudentiam. multis ante mensibus in senatu dixit se Dolabellae comitia aut prohibiturum auspiciis aut id facturum esse quod fecit. quisquamne divinare potest quid viti in auspiciis futurum sit, nisi qui de caelo servare constituit? quod neque licet comitiis per leges et si qui servavit non comitiis habitis, sed prius quam habeantur, debet nuntiare. verum implicata inscientia impudentia est: nec scit quod augurem nec facit quod pudentem decet.atque ex illo die recordamini eius usque ad Idus Martias consulatum. quis umquam apparitor tam humilis, tam abiectus? nihil ipse poterat; omnia rogabat; caput in aversam lecticam inserens, beneficia quae venderet a conlega petebat. ecce Dolabellae comitiorum dies. sortitio praerogativae; quiescit. renuntiatur: tacet. prima classis vocatur, deinde ita ut adsolet suffragia, tum secunda classis, quae omnia sunt citius facta quam dixi.confecto negotio bonus augur—C. Laelium diceres—Alio die inquit. O impudentiam singularem! quid videras, quid senseras, quid audieras? neque enim te de caelo servasse dixisti nec hodie dicis. id igitur obvenit vitium quod tu iam Kalendis Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras. ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae calamitate ementitus es auspicia; obstrinxisti religione populum Romanum; augur auguri, consul consuli obnuntiasti. nolo plura, ne acta Dolabellae videar convellere, quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur. sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite.