O audaciam immanem! tu etiam ingredi illam domum ausus es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu illarum aedium dis penatibus os impurissimum ostendere? quam domum aliquamdiu nemo aspicere poterat, nemo sine lacrimis praeterire, hac te in domo tam diu deversari non pudet? in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi potest esse iucundum. an tu illa in vestibulo rostra cum aspexisti, domum tuam te introire putas? fieri non potest. quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te et tua et tuos nosti. nec vero te umquam neque vigilantem neque in somnis credo posse mente consistere. necesse est, quamvis sis, ut es, violentus et furens, cum tibi obiecta sit species singularis viri, perterritum te de somno excitari, furere etiam saepe vigilantem.me quidem miseret parietum ipsorum atque tectorum. quid enim umquam domus illa viderat nisi pudicum, quid nisi ex optimo more et sanctissima disciplina? fuit enim ille vir, patres conscripti, sicuti scitis, cum foris clarus tum domi admirandus, neque rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis. huius in sedibus pro cubiculis stabula, pro conclavibus popinae sunt. etsi iam negat. nolite quaerere; frugi factus est: illam suam suas res sibi habere iussit, ex duodecim tabulis clavis ademit, exegit. quam porro spectatus civis, quam probatus! cuius ex omni vita nihil est honestius quam quod cum mima fecit divortium.at quam crebro usurpat: et consul et Antonius! hoc est dicere, et consul et impudicissimus, et consul et homo nequissimus. quid est enim aliud Antonius? nam si dignitas significaretur in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se et consulem et Antonium. numquam dixit. dixisset etiam conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius. sed omitto ea peccata quae non sunt earum partium propria quibus tu rem publicam vexavisti: ad ipsas tuas partis redeo, id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, susceptum opera tua est.cui bello cum propter timiditatem tuam tum propter libidines defuisti. gustaras civilem sanguinem vel potius exsorbueras; fueras in acie Pharsalica antesignanus; L. Domitium, clarissimum et nobilissimum virum, occideras multosque praeterea qui e proelio effugerant, quos Caesar, ut non nullos, fortasse servasset, crudelissime persecutus trucidaras. quibus rebus tantis talibus gestis quid fuit causae cur in Africam Caesarem non sequerere, cum praesertim belli pars tanta restaret? itaque quem locum apud ipsum Caesarem post eius ex Africa reditum obtinuisti? quo numero fuisti? cuius tu imperatoris quaestor fueras, dictatoris magister equitum, belli princeps, crudelitatis auctor, praedae socius, testamento, ut dicebas ipse, filius, appellatus es de pecunia quam pro domo, pro hortis, pro sectione debebas.primo respondisti plane ferociter et, ne omnia videar contra te, prope modum aequa et iusta dicebas: A me C. Caesar pecuniam? cur potius quam ego ab illo? an sine me ille vicit? at ne potuit quidem. ego ad illum belli civilis causam attuli; ego leges perniciosas rogavi; ego arma contra consules imperatoresque populi Romani, contra senatum populumque Romanum, contra deos patrios arasque et focos, contra patriam tuli. num sibi soli vicit? quorum facinus est commune, cur non sit eorum praeda communis? ius postulabas, sed quid ad rem?plus ille poterat. itaque excussis tuis vocibus et ad te et ad praedes tuos milites misit, cum repente a te praeclara illa tabula prolata est. qui risus hominum, tantam esse tabulam, tam varias, tam multas possessiones, ex quibus praeter partem Miseni nihil erat quod is qui auctionaretur posset suum dicere. auctionis vero miserabilis aspectus: vestis Pompei non multa eaque maculosa; eiusdem quaedam argentea vasa conlisa, sordidata mancipia, ut doleremus quicquam esse ex illis reliquiis quod videre possemus.hanc tamen auctionem heredes L. Rubri decreto Caesaris prohibuerunt. haerebat nebulo: quo se verteret non habebat. quin his ipsis temporibus domi Caesaris percussor ab isto missus deprehensus dicebatur esse cum sica: de quo Caesar in senatu aperte in te invehens questus est. proficiscitur in Hispaniam Caesar paucis tibi ad solvendum propter inopiam tuam prorogatis diebus. ne tum quidem sequeris. tam bonus gladiator rudem tam cito? hunc igitur quisquam qui in suis partibus, id est in suis fortunis, tam timidus fuerit pertimescat.profectus est aliquando tandem in Hispaniam; sed tuto, ut ait, pervenire non potuit. quonam modo igitur Dolabella pervenit? aut non suscipienda fuit ista causa, Antoni, aut, cum suscepisses, defendenda usque ad extremum. ter depugnavit Caesar cum civibus, in Thessalia, Africa, Hispania. omnibus adfuit his pugnis Dolabella; in Hispaniensi etiam volnus accepit. si de meo iudicio quaeris, nollem; sed tamen consilium a primo reprehendendum, laudanda constantia. tu vero quid es? Cn. Pompei liberi tum primum patriam repetebant. esto, fuerit haec partium causa communis. repetebant praeterea deos patrios, aras, focos, larem suum familiarem, in quae tu invaseras. haec cum peterent armis ei quorum erant legibus—etsi in rebus iniquissimis quid potest esse aequi?—tamen quem erat aequissimum contra Cn. Pompei liberos pugnare? quem? te sectorem.