tanta est enim caritas patriae ut vestris etiam legionibus sanctus essem, quod eam a me servatam esse meminissent. sed fac id te dedisse mihi quod non ademisti, meque a te habere vitam, quia non a te sit erepta: licuitne mihi per tuas contumelias hoc tuum beneficium sic tueri ut tuebar, praesertim cum te haec auditurum videres.venisti Brundisium, in sinum quidem et in complexum tuae mimulae. quid est? num mentior? quam miserum est id negare non posse quod sit turpissimum confiteri! si te municipiorum non pudebat, ne veterani quidem exercitus? quis enim miles fuit qui Brundisi illam non viderit? quis qui nescierit venisse eam tibi tot dierum viam gratulatum? quis qui non indoluerit tam sero se quam nequam hominem secutus esset cognoscere?Italiae rursus percursatio eadem comite mima; in oppida militum crudelis et misera deductio; in urbe auri, argenti maximeque vini foeda direptio. accessit ut Caesare ignaro, cum esset ille Alexandreae, beneficio amicorum eius magister equitum constitueretur. tum existimavit se suo iure cum Hippia vivere et equos vectigalis Sergio mimo tradere; tum sibi non hanc quam nunc male tuetur, sed M. Pisonis domum ubi habitaret legerat. quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam? cogebat egestas; quo se verteret non habebat: nondum ei tanta a L. Rubrio, non a L. Turselio hereditas venerat; nondum in Cn. Pompei locum multorumque aliorum qui aberant repentinus heres successerat. erat vivendum latronum ritu, ut tantum haberet, quantum rapere potuisset.sed haec quae robustioris improbitatis sunt, omittamus: loquamur potius de nequissimo genere levitatis. tu istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate tantum vini in Hippiae nuptiis exhauseras ut tibi necesse esset in populi Romani conspectu vomere postridie. O rem non modo visu foedam sed etiam auditu! si inter cenam in ipsis tuis immanibus illis poculis hoc tibi accidisset, quis non turpe duceret? in coetu vero populi Romani negotium publicum gerens, magister equitum, cui ructare turpe esset, is vomens frustis esculentis vinum redolentibus gremium suum et totum tribunal implevit. sed haec ipse fatetur esse in suis sordibus: veniamus ad splendida.Caesar Alexandrea se recepit, felix, ut sibi quidem videbatur, mea autem sententia, qui rei publicae sit infelix, felix esse nemo potest. hasta posita pro aede Iovis Statoris bona Cn. Pompei—miserum me! consumptis enim lacrimis tamen infixus animo haeret dolor—bona, inquam, Cn. Pompei Magni voci acerbissimae subiecta praeconis. Vna in illa re servitutis oblita civitas ingemuit servientibusque animis, cum omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi Romani liber fuit. exspectantibus omnibus quisnam esset tam impius, tam demens, tam dis hominibusque hostis qui ad illud scelus sectionis auderet accedere, inventus est nemo praeter Antonium, praesertim cum tot essent circum hastam illam qui alia omnia auderent: unus inventus est qui id auderet quod omnium fugisset et reformidasset audacia.tantus igitur te stupor oppressit vel, ut verius dicam, tantus furor ut primum, cum sector sis isto loco natus, deinde cum Pompei sector, non te exsecratum populo Romano, non detestabilem, non omnis tibi deos, non omnis homines et esse inimicos et futuros scias? at quam insolenter statim helluo invasit in eius viri fortunas cuius virtute terribilior erat populus Romanus exteris gentibus, iustitia carior! in eius igitur viri copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat gaudio persona de mimo, modo egens, repente dives. sed, ut est apud poetam nescio quem male parta male dilabuntur.incredibile ac simile portenti est quonam modo illa tam multa quam paucis non dico mensibus sed diebus effuderit. maximus vini numerus fuit, permagnum optimi pondus argenti, pretiosa vestis, multa et lauta supellex et magnifica multis locis, non illa quidem luxuriosi hominis, sed tamen abundantis. Horum paucis diebus nihil erat. quae Charybdis tam vorax?Charybdin dico? quae si fuit, animal unum fuit: Oceanus, me dius fidius, vix videtur tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse. nihil erat clausum, nihil obsignatum, nihil scriptum. apothecae totae nequissimis hominibus condonabantur; alia mimi rapiebant, alia mimae; domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum; totos dies potabatur atque id locis pluribus; suggerebantur etiam saepe—non enim semper iste felix—damna aleatoria; conchyliatis Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis lectos stratos videres. quam ob rem desinite mirari haec tam celeriter esse consumpta. non modo unius patrimonium quamvis amplum, ut illud fuit, sed urbis et regna celeriter tanta nequitia devorare potuisset. at idem aedis etiam et hortos.