visne igitur te inspiciamus a puero? sic opinor; a principio ordiamur. tenesne memoria praetextatum te decoxisse? Patris inquies ista culpa est. concedo. etenim est pietatis plena defensio. illud tamen audaciae tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus, quamvis quis fortunae vitio, non suo decoxisset. sumpsisti virilem, quam statim muliebrem togam reddidisti. primo volgare scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et, tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo conlocavit.nemo umquam puer emptus libidinis causa tam fuit in domini potestate quam tu in Curionis. quotiens te pater eius domu sua eiecit, quotiens custodes posuit ne limen intrares? cum tu tamen nocte socia, hortante libidine, cogente mercede, per tegulas demitterere. quae flagitia domus illa diutius ferre non potuit. scisne me de rebus mihi notissimis dicere? recordare tempus illud cum pater Curio maerens iacebat in lecto; filius se ad pedes meos prosternens, lacrimans, te mihi commendabat; orabat ut se contra suum patrem, si sestertium sexagiens peteret, defenderem; tantum enim se pro te intercessisse dicebat. ipse autem amore ardens confirmabat, quod desiderium tui discidi ferre non posset, se in exsilium iturum.quo tempore ego quanta mala florentissimae familiae sedavi vel potius sustuli! patri persuasi ut aes alienum fili dissolveret; redimeret adulescentem, summa spe et animi et ingeni praeditum, rei familiaris facultatibus eumque non modo tua familiaritate sed etiam congressione patrio iure et potestate prohiberet. haec tu cum per me acta meminisses, nisi illis quos videmus gladiis confideres, maledictis me provocare ausus esses.sed iam stupra et flagitia omittamus: sunt quaedam quae honeste non possum dicere; tu autem eo liberior quod ea in te admisisti quae a verecundo inimico audire non posses. sed reliquum vitae cursum videte, quem quidem celeriter perstringam. ad haec enim quae in civili bello, in maximis rei publicae miseriis fecit, et ad ea quae cotidie facit, festinat animus. quae peto ut, quamquam multo notiora vobis quam mihi sunt, tamen, ut facitis, attente audiatis. debet enim talibus in rebus excitare animos non cognitio solum rerum sed etiam recordatio; etsi incidamus, opinor, media ne nimis sero ad extrema veniamus.intimus erat in tribunatu Clodio qui sua erga me beneficia commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius etiam domi iam tum quiddam molitus est. quid dicam ipse optime intellegit. Inde iter Alexandream contra senatus auctoritatem, contra rem publicam et religiones; sed habebat ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime facere posset. qui tum inde reditus aut qualis? prius in ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. quae autem domus? Suam enim quisque domum tum obtinebat nec erat usquam tua. domum dico? quid erat in terris ubi in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum sociis tamquam Sisaponem tenebas.venis e Gallia ad quaesturam petendam. aude dicere te prius ad parentem tuam venisse quam ad me. acceperam iam ante Caesaris litteras ut mihi satis fieri paterer a te: itaque ne loqui quidem sum te passus de gratia. postea sum cultus a te, tu a me observatus in petitione quaesturae; quo quidem tempore P. Clodium approbante populo Romano in foro es conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non impulsu meo, tamen ita praedicabas, te non existimare, nisi illum interfecisses, umquam mihi pro tuis in me iniuriis satis esse facturum. in quo demiror cur Milonem impulsu meo rem illam egisse dicas, cum te ultro mihi idem illud deferentem numquam sim adhortatus. quamquam, si in eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri malebam quam ad meam gratiam.quaestor es factus: deinde continuo sine senatus consulto, sine sorte, sine lege ad Caesarem cucurristi. id enim unum in terris egestatis, aeris alieni, nequitiae perditis vitae rationibus perfugium esse ducebas. ibi te cum et illius largitionibus et tuis rapinis explevisses, si hoc est explere, expilare quod statim effundas, advolasti egens ad tribunatum, ut in eo magistratu, si posses, viri tui similis esses. accipite nunc, quaeso, non ea quae ipse in se atque in domesticum decus impure et intemperanter, sed quae in nos fortunasque nostras, id est in universam rem publicam, impie ac nefarie fecerit. ab huius enim scelere omnium malorum principium natum reperietis.nam cum L. Lentulo C. Marcello consulibus Kalendis Ianuariis labentem et prope cadentem rem publicam fulcire cuperetis ipsique C. Caesari, si sana mente esset, consulere velletis, tum iste venditum atque emancipatum tribunatum consiliis vestris opposuit cervicesque suas ei subiecit securi qua multi minoribus in peccatis occiderunt. in te, M. Antoni, id decrevit senatus et quidem incolumis, nondum tot luminibus exstinctis quod in hostem togatum decerni est solitum more maiorum. et tu apud patres conscriptos contra me dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego conservator essem, tu hostis rei publicae iudicatus? commemoratio illius tui sceleris intermissa est, non memoria deleta. dum genus hominum, dum populi Romani nomen exstabit—quod quidem erit, si per te licebit, sempiternum—tua illa pestifera intercessio nominabitur.