recordare igitur illum, M. Antoni, diem quo dictaturam sustulisti; pone ante oculos laetitiam senatus populique Romani; confer cum hac nundinatione tua tuorumque: tum intelleges quantum inter laudem et lucrum intersit. sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore suavitatem cibi non sentiunt, sic libidinosi, avari, facinerosi verae laudis gustatum non habent. sed si te laus adlicere ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedissimis factis potest avocare? iudicia non metuis: si propter innocentiam, laudo; sin propter vim, non intellegis, qui isto modo iudicia non timeat, ei quid timendum sit?quod si non metuis viros fortis egregiosque civis, quod a corpore tuo prohibentur armis, tui te, mihi crede, diutius non ferent. quae est autem vita dies et noctes timere a suis? Nisi vero aut maioribus habes beneficiis obligatos quam ille quosdam habuit ex eis a quibus est interfectus, aut tu es ulla re cum eo comparandus. fuit in illo ingenium, ratio, memoria, litterae, cura, cogitatio, diligentia; res bello gesserat, quamvis rei publicae calamitosas, at tamen magnas; multos annos regnare meditatus, magno labore, magnis periculis quod cogitarat effecerat; muneribus, monumentis, congiariis, epulis multitudinem imperitam delenierat; suos praemiis, adversarios clementiae specie devinxerat. quid multa? attulerat iam liberae civitati partim metu partim patientia consuetudinem serviendi.cum illo ego te dominandi cupiditate conferre possum, ceteris vero rebus nullo modo comparandus es. sed ex plurimis malis quae ab illo rei publicae sunt inusta hoc tamen boni est quod didicit iam populus Romanus quantum cuique crederet, quibus se committeret, a quibus caveret. haec non cogitas, neque intellegis satis esse viris fortibus didicisse quam sit re pulchrum, beneficio gratum, fama gloriosum tyrannum occidere? an, cum illum homines non tulerint, te ferent?certatim posthac, mihi crede, ad hoc opus curretur neque occasionis tarditas exspectabitur. respice, quaeso, aliquando rem publicam, M. Antoni, quibus ortus sis, non quibuscum vivas considera: mecum, ut voles: redi cum re publica in gratiam. sed de te tu videris; ego de me ipse profitebor. defendi rem publicam adulescens, non deseram senex: contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos. quin etiam corpus libenter obtulerim, si repraesentari morte mea libertas civitatis potest, ut aliquando dolor populi Romani pariat quod iam diu parturit! etenim si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo negavi posse mortem immaturam esse consulari, quanto verius nunc negabo seni? mihi vero, patres conscripti, iam etiam optanda mors est, perfuncto rebus eis quas adeptus sum quasque gessi. duo modo haec opto, unum ut moriens populum Romanum liberum relinquam—hoc mihi maius ab dis immortalibus dari nihil potest—alterum ut ita cuique eveniat ut de re publica quisque mereatur.