sed ad chirographa redeamus. quae tua fuit cognitio? Acta enim Caesaris pacis causa confirmata sunt a senatu: quae quidem Caesar egisset, non ea quae egisse Caesarem dixisset Antonius. Vnde ista erumpunt, quo auctore proferuntur? si sunt falsa, cur probantur? si vera, cur veneunt? at sic placuerat ut ex Kalendis Iuniis de Caesaris actis cum consilio cognosceretis. quod fuit consilium, quem umquam convocasti, quas Kalendas Iunias exspectasti? an eas ad quas te peragratis veteranorum coloniis stipatum armis rettulisti? O praeclaram illam percursationem tuam mense Aprili atque Maio, tum cum etiam Capuam coloniam deducere conatus es! quem ad modum illinc abieris vel potius paene non abieris scimus.cui tu urbi minitaris. Vtinam conere, ut aliquando illud paene tollatur! at quam nobilis est tua illa peregrinatio! quid prandiorum apparatus, quid furiosam vinolentiam tuam proferam? tua ista detrimenta sunt, illa nostra: agrum Campanum, qui cum de vectigalibus eximebatur ut militibus daretur, tamen infligi magnum rei publicae volnus putabamus, hunc tu compransoribus tuis et conlusoribus dividebas. mimos dico et mimas, patres conscripti, in agro Campano conlocatos. quid iam querar de agro Leontino? quoniam quidem hae quondam arationes Campana et Leontina in populi Romani patrimonio grandiferae et fructuosae ferebantur. Medico tria milia iugerum: quid, si te sanasset? rhetori duo: quid, si te disertum facere potuisset.sed ad iter Italiamque redeamus. deduxisti coloniam Casilinum, quo Caesar ante deduxerat. consuluisti me per litteras de Capua tu quidem, sed idem de Casilino respondissem: possesne ubi colonia esset, eo coloniam novam iure deducere. negavi in eam coloniam quae esset auspicato deducta, dum esset incolumis, coloniam novam iure deduci: colonos novos ascribi posse rescripsi. tu autem insolentia elatus omni auspiciorum iure turbato Casilinum coloniam deduxisti, quo erat paucis annis ante deducta, ut vexillum tolleres, ut aratrum circumduceres; cuius quidem vomere portam Capuae paene perstrinxisti, ut florentis coloniae territorium minueretur.ab hac perturbatione religionum advolas in M. Varronis, sanctissimi atque integerrimi viri, fundum Casinatem. quo iure, quo ore? eodem, inquies quo in heredum L. Rubri, quo in heredum L. Turseli praedia, quo in reliquas innumerabilis possessiones. et si ab hasta, valeat hasta, valeant tabulae, modo Caesaris, non tuae, quibus debuisti, non quibus tu te liberavisti. Varronis quidem Casinatem fundum quis venisse dicit, quis hastam istius venditionis vidit, quis vocem praeconis audivit? misisse te dicis Alexandream qui emeret a Caesare; ipsum enim exspectare magnum fuit.quis vero audivit umquam—nullius autem salus curae pluribus fuit— de fortunis Varronis rem ullam esse detractam? quid? si etiam scripsit ad te Caesar ut redderes, quid satis potest dici de tanta impudentia? Remove gladios parumper illos quos videmus: iam intelleges aliam causam esse hastae Caesaris, aliam confidentiae et temeritatis tuae. non enim te dominus modo illis sedibus sed quivis amicus, vicinus, hospes, procurator arcebit. at quam multos dies in ea villa turpissime es perbacchatus! ab hora tertia bibebatur, ludebatur, vomebatur. O tecta ipsa misera, quam dispari domino—quamquam quo modo iste dominus—sed tamen quam ab dispari tenebantur! studiorum enim suorum M. Varro voluit illud, non libidinum deversorium.quae in illa villa antea dicebantur, quae cogitabantur, quae litteris mandabantur! iura populi Romani, monumenta maiorum, omnis sapientiae ratio omnisque doctrinae. at vero te inquilino —non enim domino—personabant omnia vocibus ebriorum, natabant pavimenta vino, madebant parietes, ingenui pueri cum meritoriis, scorta inter matres familias versabantur. Casino salutatum veniebant, Aquino, Interamna: admissus est nemo. iure id quidem; in homine enim turpissimo obsolefiebant dignitatis insignia.cum inde Romam proficiscens ad Aquinum accederet, obviam ei processit, ut est frequens municipium, magna sane multitudo. at iste operta lectica latus per oppidum est ut mortuus. stulte Aquinates: sed tamen in via habitabant. quid Anagnini? qui, cum essent devii, descenderunt ut istum, tamquam si esset consul, salutarent. incredibile dictu, sed inter omnis constabat neminem esse resalutatum, praesertim cum duos secum Anagninos haberet, mustelam et Laconem, quorum alter gladiorum est princeps, alter poculorum.quid ego illas istius minas contumeliasque commemorem quibus invectus est in Sidicinos, vexavit Puteolanos, quod C. Cassium et Brutos patronos adoptassent? Magno quidem studio, iudicio, benevolentia, caritate, non, ut te et Basilum, vi et armis, et alios vestri similis quos clientis nemo habere velit, non modo illorum cliens esse. interea dum tu abes, qui dies ille conlegae tui fuit, cum illud quod venerari solebas bustum in foro evertit? qua re tibi nuntiata, ut constabat inter eos qui una fuerunt concidisti. quid evenerit postea nescio—metum credo valuisse et arma—conlegam quidem de caelo detraxisti effecistique non tu quidem etiam nunc ut similis tui, sed certe ut dissimilis esset sui.