refugit animus, patres conscripti, eaque dicere reformidat quae L. Antonius in Parmensium liberis et coniugibus effecerit. quas enim turpitudines Antonii libenter cum dedecore subierunt, easdem per vim laetantur aliis se intulisse. sed vis calamitosa est quam illis obtulerunt: libido flagitiosa qua Antoniorum oblita est vita. est igitur quisquam qui hostis appellare non audeat quorum scelere crudelitatem Carthaginiensium victam esse fateatur? qua enim in urbe tam immanis Hannibal capta quam in Parma surrepta Antonius? nisi forte huius coloniae et ceterarum in quas eodem est animo non est hostis putandus.si vero coloniarum et municipiorum sine ulla dubitatione hostis est, quid tandem huius censetis urbis quam ille ad explendas egestates latrocini sui concupivit, quam iam peritus metator et callidus decempeda sua Saxa diviserat? recordamini, per deos immortalis! patres conscripti, quid hoc biduo timuerimus a domesticis hostibus rumoribus improbissimis dissipatis. quis liberos, quis coniugem aspicere poterat sine fletu? quis domum, quis tecta, quis larem familiarem? aut foedissimam mortem omnes aut miserabilem fugam cogitabant. haec a quibus timebantur, eos hostis appellare dubitamus? gravius si quis attulerit nomen, libenter adsentiar: hoc volgari contentus vix sum, leviore non utar.itaque cum supplicationes iustissimas ex eis litteris quae recitatae sunt decernere debeamus, Serviliusque decreverit, augebo omnino numerum dierum, praesertim cum non uni, sed tribus ducibus sint decernendae. sed hoc primum faciam ut imperatores appellem eos quorum virtute, consilio, felicitate maximis periculis servitutis atque interitus liberati sumus. etenim cui viginti his annis supplicatio decreta est ut non imperator appellaretur aut minimis rebus gestis aut plerumque nullis? quam ob rem aut supplicatio ab eo qui ante dixit decernenda non fuit aut usitatus honos pervolgatusque tribuendus eis quibus etiam novi singularesque debentur.an si quis Hispanorum aut Gallorum aut Threcum mille aut duo milia occidisset, illum hac consuetudine quae increbruit imperatorem appellaret senatus: tot legionibus caesis, tanta multitudine hostium interfecta—ita, inquam, hostium, quamvis hoc isti hostes domestici nolint—clarissimis ducibus supplicationum honorem tribuemus, imperatorium nomen adimemus? quanto enim honore, laetitia, gratulatione in hoc templum ingredi debent illi ipsi huius urbis liberatores, cum hesterno die propter eorum res gestas me ovantem et prope triumphantem populus Romanus in Capitolium domo tulerit, domum inde reduxerit?is enim demum est mea quidem sententia iustus triumphus ac verus, cum bene de re publica meritis testimonium a consensu civitatis datur. nam sive in communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum iudicium, sive uni gratias agebant, eo maius, sive utrumque, nihil magnificentius cogitari potest. tu igitur ipse de te? dixerit quispiam. equidem invitus, sed iniuriae dolor facit me praeter consuetudinem gloriosum. nonne satis est ab hominibus virtutis ignaris gratiam bene merentibus non referri? etiam in eos qui omnis suas curas in rei publicae salute defigunt, crimen et invidia quaeretur?scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem, me parilibus, qui dies hodie est, cum fascibus descensurum. in aliquem credo hoc gladiatorem aut latronem aut Catilinam esse conlatum, non in eum qui ne quid tale in re publica fieri posset effecerit. an vero ego qui Catilinam haec molientem sustulerim, everterim, adflixerim, ipse exstiterim repente Catilina? quibus auspiciis istos fascis augur acciperem, quatenus haberem, cui traderem? quemquamne fuisse tam sceleratum qui hoc fingeret, tam furiosum qui crederet? Vnde igitur ista suspicio vel potius unde iste sermo.cum, ut scitis, hoc triduo vel quadriduo tristis a Mutina fama manaret, inflati laetitia atque insolentia impii cives unum se in locum, ad illam curiam furiis potius suis quam rei publicae infelicem congregabant. ibi cum consilia inirent de caede nostra partirenturque inter se qui Capitolium, qui rostra, qui urbis portas occuparent, ad me concursum futurum civitatis putabant. quod ut cum invidia mea fieret et cum vitae etiam periculo, famam istam fascium dissipaverunt; fascis ipsi ad me delaturi fuerunt. quod cum esset quasi mea voluntate factum, tum in me impetus conductorum hominum quasi in tyrannum parabatur; ex quo caedes esset vestrum omnium consecuta. quae res patefecit, patres conscripti, sed suo tempore totius huius sceleris fons aperietur.itaque P. Apuleius, tribunus plebis, meorum omnium consiliorum periculorumque iam inde a consulatu meo testis, conscius, adiutor, dolorem ferre non potuit doloris mei: contionem habuit maximam populo Romano unum atque idem sentiente. in qua contione cum me pro summa nostra coniunctione et familiaritate liberare suspicione fascium vellet, una voce cuncta contio declaravit nihil esse a me umquam de re publica nisi optime cogitatum. post hanc habitam contionem duabus tribusve horis optatissimi nuntii et litterae venerunt: ut idem dies non modo iniquissima me invidia liberarit sed etiam celeberrima populi Romani gratulatione auxerit.