haec interposui, patres conscripti, non tam ut pro me dixerim—male enim mecum ageretur, si parum vobis essem sine defensione purgatus—quam ut quosdam nimis ieiuno animo et angusto monerem, id quod semper ipse fecissem, uti excellentium civium virtutem imitatione dignam, non invidia putarent. Magnus est in re publica campus, ut sapienter dicere M. Crassus solebat, multis apertus cursus ad laudem. Vtinam quidem illi principes viverent qui me post meum consulatum, cum eis ipse cederem, principem non inviti videbant! hoc vero tempore in tanta inopia constantium et fortium consularium quo me dolore adfici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum spe tum timore moderari?quod si quis de contentione principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. tu, si ego de re publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties? aut, si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis? nollem, primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. sed si principatus ageretur, quem numquam expetivi, quid tandem mihi esset optatius? ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter.haec populum Romanum videre, animadvertere, iudicare quidam moleste ferunt. poteratne fieri ut non proinde homines de quoque ut quisque mereretur iudicarent? Vt enim de universo senatu populus Romanus verissime iudicat nullis rei publicae temporibus hunc ordinem firmiorem aut fortiorem fuisse, sic de uno quoque nostrum et maxime qui hoc loco sententias dicimus sciscitantur omnes, avent audire quid quisque senserit: ita de quoque ut quemque meritum arbitrantur existimant.memoria tenent me ante diem xiii. Kalendas Ianuarias principem revocandae libertatis fuisse; me ex Kalendis Ianuariis ad hanc horam invigilasse rei publicae; meam domum measque auris dies noctesque omnium praeceptis monitisque patuisse; meis litteris, meis nuntiis, meis cohortationibus omnis qui ubique essent ad patriae praesidium excitatos; meis sententiis a Kalendis Ianuariis numquam legatos ad Antonium; semper illum hostem, semper hoc bellum, ut ego qui omni tempore verae pacis auctor fuissem huic essem nomini pestiferae pacis inimicus;idem P. Ventidium, cum alii praetorem, ego semper hostem. has in sententias meas si consules discessionem facere voluissent, omnibus istis latronibus auctoritate ipsa senatus iam pridem de manibus arma cecidissent. sed quod tum non licuit, patres conscripti, id hoc tempore non solum licet verum etiam necesse est, eos qui re sunt hostes verbis notari, sententiis nostris hostis iudicari.antea cum hostem ac bellum nominassem, semel et saepius sententiam meam de numero sententiarum sustulerunt: quod in hac causa iam fieri non potest. ex litteris enim C. Pansae A. Hirti consulum, C. Caesaris pro praetore, de honore dis immortalibus habendo sententias dicimus. supplicationem modo qui decrevit, idem imprudens hostis iudicavit; numquam enim in civili bello supplicatio decreta est. decretam dico?ne victoris quidem litteris postulata est. civile bellum consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis quos voluit expulit, quos potuit occidit: supplicationis mentio nulla. grave bellum Octavianum insecutum est: supplicatio Cinnae nulla victori. Cinnae victoriam imperator ultus est Sulla: nulla supplicatio decreta a senatu. ad te ipsum, P. Servili, num misit ullas conlega litteras de illa calamitosissima pugna Pharsalia? num te de supplicatione voluit referre? profecto noluit. at misit postea de Alexandrea, de Pharnace: Pharsaliae vero pugnae ne triumphum quidem egit. Eos enim civis pugna illa sustulerat quibus non modo vivis sed etiam victoribus incolumis et florens civitas esse posset.quod idem contigerat superioribus bellis civilibus. nam mihi consuli supplicatio nullis armis sumptis non ob caedem hostium, sed ob conservationem civium novo et inaudito genere decreta est. quam ob rem aut supplicatio re publica pulcherrime gesta postulantibus nostris imperatoribus deneganda est, quod praeter A. Gabinium contigit nemini, aut supplicatione decernenda hostis eos de quibus decernitis iudicetis necesse est. quod ergo ille re, id ego etiam verbo, cum imperatores eos appello: hoc ipso nomine et eos qui iam devicti sunt et eos qui supersunt hostis iudico.quo modo enim potius Pansam appellem, etsi habet honoris nomen amplissimi; quo Hirtium? est ille quidem consul, sed alterum nomen benefici populi Romani est, alterum virtutis atque victoriae. quid? Caesarem, deorum beneficio rei publicae procreatum, dubitemne appellare imperatorem? qui primus Antoni immanem et foedam crudelitatem non solum a iugulis nostris sed etiam a membris et visceribus avertit. Vnius autem diei quot et quantae virtutes, di immortales, fuerunt!