cum venerint, quae postulant cognoscam. quin tu abis in malam pestem malumque cruciatum? ad te quisquam veniat nisi Ventidi similis? Oriens incendium qui restinguerent summos viros misimus; repudiasti: nunc in tantam flammam tamque inveteratam mittamus, cum locum tibi reliquum non modo ad pacem sed ne ad deditionem quidem feceris? hanc ego epistulam, patres conscripti, non quo illum dignum putarem, recitavi, sed ut confessionibus ipsius omnia patefacta eius parricidia videretis.cum hoc pacem M. Lepidus, vir ornatissimus omnibus et virtutis et fortunae bonis, si haec videret, aut vellet aut fieri posse arbitraretur? prius undis flamma, ut ait poeta nescio quis, prius denique omnia quam aut cum Antoniis res publica aut cum re publica Antonii redeant in gratiam. monstra quaedam ista et portenta sunt et prodigia rei publicae. moveri sedibus huic urbi melius est atque in alias, si fieri possit, terras demigrare, unde Antoniorum nec facta nec nomen audiat, quam illos, Caesaris virtute eiectos, Bruti retentos, intra haec moenia videre. optatissimum est vincere; secundum est nullum casum pro dignitate et libertate patriae non ferendum putare. quod reliquum est, non est tertium, sed postremum omnium, maximam turpitudinem suscipere vitae cupiditate.quae cum ita sint, de mandatis litterisque M. Lepidi, viri clarissimi, Servilio adsentior, et hoc amplius censeo, Magnum Pompeium, Gnaei filium, pro patris maiorumque suorum animo studioque in rem publicam suaque pristina virtute, industria, voluntate fecisse, quod suam eorumque quos secum haberet operam senatui populoque Romano pollicitus esset, eamque rem senatui populoque Romano gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique eam rem fore. hoc vel coniungi cum hoc senatus consulto licet vel seiungi potest separatimque perscribi, ut proprio senatus consulto Pompeius conlaudatus esse videatur.