securi percussos Petraeum et Menedemum, civitate donatos et hospites Caesaris, laudastis. non laudavimus quod ne audivimus quidem. valde enim nobis in tanta perturbatione rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitandum fuit. Theopompum, nudum, vi expulsum a Trebonio, confugere Alexandream neglexistis. Magnum crimen senatus! de Theopompo, summo homine, negleximus, qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat? Ser. Galbam eodem pugione succinctum in castris videtis. nihil tibi de Galba respondeo, fortissimo et constantissimo civi: coram aderit; praesens et ipse et ille quem insimulas pugio respondebit. milites aut meos aut veteranos contraxistis tamquam ad exitium eorum qui Caesarem occiderant: et eosdem nec opinantis ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum pericula impulistis. scilicet verba dedimus, decepimus: ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant veterani quid ageretur; non illi senatus auctoritatem, non libertatem populi sequebantur: Caesaris mortem ulcisci volebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te videlicet salvum, beatum, florentem esse cupiebant.O miser cum re, tum hoc ipso quod non sentis quam miser sis! sed maximum crimen audite. denique quid non aut probastis aut fecistis quod faciat, si reviviscat—quis? credo enim, adferet aliquod scelerati hominis exemplum—Cn. Pompeius ipse? O nos turpis, si quidem Cn. Pompeium imitati sumus! aut filius eius, si modo possit. poterit, mihi crede: nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum aut frumento iuvero. Alii istuc negant: ego vero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati futuram puto. quid? hoc placetne veteranis istis? quibus adhuc omnia integra sunt. nihil vidi tam integrum quam ut oppugnare imperatorem incipiant quem tanto studio consensuque oderint.quos iam vos adsentationibus et venenatis muneribus venistis depravaturi. an corrupti sunt quibus persuasum sit foedissimum hostem iustissimo bello persequi? at militibus inclusis opem fertis. nihil moror eos salvos esse et ire quo libet, si tantum modo patiuntur perire eum qui meruit. quam benigne! denique usi liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad hostem metu perterriti contulerunt: per quos si non stetisset, non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam conlegae parentasset.Concordiae factam esse mentionem scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. difficile est credere, eosque qui me praecipitem egerint, aequissimas condiciones ferentem et tamen ex his aliquid remittere cogitantem, putare aliquid moderate aut humane esse facturos. vix etiam veri simile est, qui iudicaverint hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere posse idem sentientibus. Parumne videtur omnium facinorum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? nonne cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? ipse denique fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos qui hostem Dolabellam iudicaverint ob rectissimum facinus—ita enim videtur Antonio—sibi parcere idem sentienti.quid huic facias qui hoc litteris memoriaeque mandarit, ita sibi convenisse cum Dolabella ut ille Trebonium et, si posset, etiam Brutum, Cassium, discruciatos necaret, eadem ipse inhiberet supplicia nobis? O conservandus civis cum tam pio iustoque foedere! is etiam queritur condiciones suas repudiatas, aequas quidem et verecundas, ut haberet Galliam ultimam, aptissimam ad bellum renovandum instruendumque provinciam; ut alaudae in tertia decuria iudicarent, id est ut perfugium scelerum esset quam turpissimis rei publicae sordibus; ut acta sua rata essent, cuius nullum remanet consulatus vestigium. cavebat etiam L. Antonio, qui fuerat aequissimus agri privati et publici decempedator, Nucula et Lentone conlega.quam ob rem vos potius animadvertite utrum sit elegantius et partibus utilius Treboni mortem persequi an Caesaris, et utrum sit aequius concurrere nos quo facilius reviviscat Pompeianorum causa totiens iugulata, an consentire ne ludibrio simus inimicis. si esset iugulata, numquam exsurgeret: quod tibi tuisque contingat. Vtrum inquit elegantius. atqui hoc bello de elegantia quaeritur!et partibus utilius. partes, furiose, dicuntur in foro, in curia. bellum contra patriam nefarium suscepisti; oppugnas Mutinam, circumsedes consulem designatum; bellum contra te duo consules gerunt cumque eis pro praetore Caesar; cuncta contra te Italia armata est. istas tu partis potius quam a populo Romano defectionem vocas? potiusne Treboni mortem quam Caesaris persequimur. Treboni satis persecuti sumus hoste iudicato Dolabella; Caesaris mors facillime defenditur oblivione et silentio. sed videte quid moliatur. cum mortem Caesaris ulciscendam putat, mortem proponit non eis solum qui illam rem gesserunt sed eis etiam si qui non moleste tulerunt.