sequuntur alii tribunicii, T. Plancus in primis: qui si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset. quo scelere damnatus in eam urbem rediit armis, unde excesserat legibus. sed hoc ei commune cum pluribus sui similibus. illud tamen non verum in hoc Planco quod proverbi loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura fracta essent. fracta sunt et vivit. hoc tamen, ut alia multa, Aquilae referatur acceptum. est etiam ibi Decius, ab illis, ut opinor, Muribus Deciis; itaque Caesaris munera arrosit: Deciorum quidem multo intervallo per hunc praeclarum virum memoria renovata est. Saxam vero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum plebis videremus quem civem numquam videramus?est quidem alter Saserna: sed omnes tamen tantam habent similitudinem inter se ut in eorum praenominibus errem. nec vero Extitius, Philadelphi frater, quaestor, praetermittendus est, ne, si de clarissimo adulescente siluero, invidisse videar Antonio. est etiam Asinius quidam senator voluntarius, lectus ipse a se. apertam curiam vidit post Caesaris mortem: mutavit calceos; pater conscriptus repente factus est. non novi Sex. Albesium, sed tamen neminem tam maledicum offendi qui illum negaret dignum Antoni senatu. arbitror me aliquos praeterisse; de eis tamen qui occurrebant tacere non potui. hoc igitur fretus senatu Pompeianum senatum despicit, in quo decem fuimus consulares: qui si omnes viverent, bellum omnino hoc non fuisset; auctoritati cessisset audacia.sed quantum praesidi fuerit in ceteris, hinc intellegi potest quod ego unus relictus ex multis contudi et fregi adiuvantibus vobis exsultantis praedonis audaciam. quod si non fortuna nobis modo eripuisset Ser. Sulpicium eiusque conlegam ante, M. Marcellum—quos civis, quos viros!—si duo consules, amicissimos patriae, simul ex Italia eiectos, si L. Afranium, summum ducem, si P. Lentulum, civem cum in ceteris rebus tum in salute mea singularem, si M. Bibulum cuius est in rem publicam semper merito laudata constantia, si L. Domitium, praestantissimum civem, si Appium Claudium, pari nobilitate et voluntate praeditum, si P. Scipionem, clarissimum virum maiorumque suorum simillimum, res publica tenere potuisset, certe eis consularibus non esset Pompeianus despiciendus senatus.Vtrum igitur aequius, utrum melius rei publicae fuit Cn. Pompeium an sectorem Cn. Pompei vivere Antonium? qui vero praetorii! quorum princeps M. Cato idemque omnium gentium virtute princeps. quid reliquos clarissimos viros commemorem? Nostis omnis. magis vereor ne longum me in enumerando quam ne ingratum in praetereundo putetis. qui aedilicii, qui tribunicii, qui quaestorii! quid multa? talis senatorum et dignitas et multitudo fuit ut magna excusatione opus eis sit qui in illa castra non venerunt. nunc reliqua attendite. victum Ciceronem ducem habuistis. eo libentius ducem audio quod certe ille dicit invitus; nam de victo nihil laboro. fatum enim meum est sine re publica nec vinci posse nec vincere. Macedoniam munitis exercitibus. et quidem fratri tuo qui a vobis nihil degenerat extorsimus. Africam commisistis Varo bis capto. hic cum Gaio fratre putat se litigare. in Syriam Cassium misistis. non igitur sentis huic causae orbem terrae patere, te extra munitiones tuas vestigium ubi imprimas non habere? Cascam tribunatum gerere passi estis. quid ergo?ut Marullum, ut Caesetium a re publica removeremus eum per quem ut neque idem hoc posthac neque multa eius modi accidere possent consecuti sumus? vectigalia Iuliana Lupercis ademistis. Lupercorum mentionem facere audet? neque illius diei memoriam perhorrescit quo ausus est obrutus vino, unguentis oblitus, nudus gementem populum Romanum ad servitutem cohortari? veteranorum colonias, deductas lege senatus consulto sustulistis. nos sustulimus an contra lege comitiis centuriatis lata sanximus? vide ne tu veteranos, etiam eos qui erant perditi, perdideris in eumque locum deduxeris ex quo ipsi iam sentiunt se numquam exituros.Massiliensibus iure belli adempta reddituros vos pollicemini. nihil disputo de iure belli—magis facilis disputatio est quam necessaria— illud tamen animadvertite, patres conscripti, quam sit huic rei publicae natus hostis Antonius, qui tanto opere eam civitatem oderit quam scit huic rei publicae semper fuisse amicissimam. neminem Pompeianum qui vivat teneri lege Hirtia dictitatis. quis, quaeso, iam legis Hirtiae mentionem facit? cuius non minus arbitror latorem ipsum quam eos de quibus lata est paenitere. omnino mea quidem sententia legem illam appellare fas non est; et, ut sit lex, non debemus illam Hirti legem putare. Apuleiana pecunia Brutum subornastis. quid? si omnibus suis copiis excellentem virum res publica armasset, quem tandem bonum paeniteret? nec enim sine pecunia exercitum alere nec sine exercitu fratrem tuum capere potuisset.