quod si quis adhuc dubitare potuit quin nulla societas huic ordini populoque Romano cum illa importunissima belua posset esse, desinet profecto dubitare his cognitis litteris quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. eas dum recito dumque de singulis sententiis breviter disputo, velim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. Antonius Hirtio et Caesari. neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore Caesarem. satis hoc quidem scite: deponere alienum nomen ipse maluit quam illis suum reddere. cognita morte C. Treboni non plus gavisus sum quam dolui. videte quid se gavisum, quid doluisse dicat: facilius de pace deliberabitis. dedisse poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra finem anni vertentis aut iam soluto supplicio parricidi aut impendente laetandum est. O Spartace! quem enim te potius appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis videtur fuisse Catilina? laetandum esse ausus es scribere Trebonium dedisse poenas? sceleratum Trebonium? quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste seduxit?age, hoc laetaris: videamus quid moleste feras. A senatu iudicatum hostem populi Romani Dolabellam eo quod sicarium occiderit, et videri cariorem rei publicae filium scurrae quam C. Caesarem, patriae parentem, ingemiscendum est. quid ingemiscis? hostem Dolabellam? quid? te non intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus missis, Caesare ornato, sagis denique sumptis hostem iudicatum? quid est autem, scelerate, quod gemas hostem Dolabellam iudicatum a senatu? quem tu ordinem omnino esse nullum putas, sed eam tibi causam belli gerendi proponis ut senatum funditus deleas, reliqui boni et locupletes omnes summum ordinem subsequantur. at scurrae filium appellat. quasi vero ignotus nobis fuerit splendidus eques Romanus, Treboni pater. is autem humilitatem despicere audet cuiusquam qui ex Fadia sustulerit liberos.acerbissimum vero est te, A. Hirti, ornatum beneficiis Caesaris et talem ab eo relictum qualem ipse miraris. equidem negare non possum a Caesare Hirtium ornatum, sed illa ornamenta in virtute et in industria posita lucent. tu vero qui te ab eodem Caesare ornatum negare non potes, quid esses, si tibi ille non tam multa tribuisset? ecquo te tua virtus provexisset, ecquo genus? in lustris, popinis, alea, vino tempus aetatis omne consumpsisses, ut faciebas, cum in gremiis mimarum mentum mentemque deponeres. et te, o puer. puerum appellat quem non modo virum sed etiam fortissimum virum sensit et sentiet. est istuc quidem nomen aetatis, sed ab eo minime usurpandum qui suam amentiam puero praebet ad gloriam. qui omnia nomini debes. debet vero solvitque praeclare.si enim ille patriae parens, ut tu appellas—ego quid sentiam videro— cur non hic parens verior a quo certe vitam habemus e tuis facinerosissimis manibus ereptam? id agere ut iure deminutus sit Dolabella? turpem vero actionem, qua defenditur amplissimi auctoritas ordinis contra crudelissimi gladiatoris amentiam! et ut venefica haec liberetur obsidione? veneficam audes appellare eum virum qui tuis veneficiis remedia invenit? quem ita obsides, nove Hannibal aut si quis acutior imperator fuit, ut te ipse obsideas neque te istinc, si cupias, possis explicare. recesseris: undique omnes insequentur; manseris: haerebis. nimirum recte veneficam appellas a quo tibi praesentem pestem vides comparatam. Vt quam potentissimus sit Cassius atque Brutus!putes Censorinum dicere aut Ventidium aut etiam ipsos Antonios. cur autem nolint potentis esse non modo optimos et nobilissimos viros sed secum etiam in rei publicae defensione coniunctos? nimirum eodem modo haec aspicitis ut priora. quae tandem? castra Pompei senatum appellatis. an vero tua castra potius senatum appellaremus? in quibus tu es videlicet consularis cuius totus consulatus est ex omni monumentorum memoria evolsus; duo praetores sine causa diffisi se aliquid habituros— nos enim Caesaris beneficia defendimus—praetorii Philadelphus Annius et innocens Gallius; aedilicii, corycus laterum et vocis meae Bestia, et fidei patronus, fraudator creditorum Trebellius, et homo dirutus aere Q. Caelius, columenque amicorum Antoni Cotyla Varius, quem Antonius deliciarum causa loris in convivio caedi iubebat a servis publicis; vii virales Lento, Nucula; tum deliciae atque amores populi Romani L. Antonius; tribuni primum duo designati, Tullus Hostilius qui suo iure in porta nomen inscripsit qua, cum prodere imperatorem suum non potuisset, reliquit; alter est designatus Insteius nescio qui fortis, ut aiunt, latro; quem tamen temperantem fuisse ferunt Pisauri balneatorem.