haec si cogitas, es M. Lepidus, pontifex maximus, M. Lepidi, pontificis maximi, pronepos; sin hominibus tantum licere iudicas quantum possunt, vide ne alienis exemplis eisque recentibus uti quam et antiquis et domesticis malle videare. quod si auctoritatem interponis sine armis, magis equidem laudo, sed vide ne hoc ipsum non sit necesse. quamquam enim est tanta in te auctoritas quanta debet in homine nobilissimo, tamen senatus se ipse non contemnit, nec vero fuit umquam gravior, constantior, fortior. incensi omnes rapimur ad libertatem recuperandam; non potest ullius auctoritate tantus senatus populique Romani ardor exstingui; odimus, irati pugnamus, extorqueri manibus arma non possunt; receptui signum aut revocationem a bello audire non possumus; speramus optima, pati vel difficillima malumus quam servire.Caesar confecit invictum exercitum; duo fortissimi consules adsunt cum copiis; L. Planci, consulis designati, varia et magna auxilia non desunt; in D. Bruti salute certatur; unus furiosus gladiator cum taeterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penatis, contra aras et focos, contra quattuor consules gerit bellum. huic cedamus, huius condiciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus? at periculum est ne opprimamur. non metuo ne is qui suis amplissimis fortunis nisi nobis salvis frui non potest prodat salutem suam. bonos civis primum natura efficit, adiuvat deinde fortuna. omnibus enim bonis expedit salvam esse rem publicam. sed in eis qui fortunati sunt magis id apparet.quis fortunatior Lepido, ut ante dixi, quis eodem sanior? vidit eius maestitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus; vidit quam abiectus, quam confectus esset, cum Caesari diadema imponens Antonius servum se illius quam conlegam esse malebat. qui si reliquis flagitiis et sceleribus abstinere potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. nam si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat? et si eius pueritia pertulerat libidines eorum qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat? itaque illo interfecto qualem in nos eum esse voluit, talis ipse in ceteros exstitit.qua enim in barbaria quisquam tam taeter, tam crudelis tyrannus quam in hac urbe armis barbarorum stipatus Antonius? Caesare dominante veniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto. hoc archipirata—quid enim dicam tyranno?—haec subsellia ab Ituraeis occupabantur. prorupit subito Brundisium ut inde agmine quadrato ad urbem accederet; lautissimum oppidum nunc municipum honestissimorum, quondam colonorum, Suessam fortissimorum militum sanguine implevit; Brundisi in sinu non modo avarissimae, sed etiam crudelissimae uxoris delectos Martiae legionis centuriones trucidavit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est ad caedem optimi cuiusque rapiebat! quo tempore di ipsi immortales praesidium improvisum nec opinantibus nobis obtulerunt.Caesaris enim incredibilis ac divina virtus latronis impetus crudelis ac furibundos retardavit: quem tamen ille demens laedere se putabat edictis, ignorans quaecumque falso diceret in sanctissimum adulescentem, ea vere recidere in memoriam pueritiae suae. ingressus urbem est quo comitatu vel potius agmine, cum dextra sinistra, gemente populo Romano, minaretur dominis, notaret domos, divisurum se urbem palam suis polliceretur. Eoque ipso die innumerabilia senatus consulta fecit, quae quidem omnia citius delata quam scripta sunt. rediit ad milites; ibi pestifera illa Tiburi contio. Inde ad urbem cursus; senatus in Capitolium; parata de circumscribendo adulescente sententia consularis, cum repente—nam Martiam legionem Albae consedisse sciebat—adfertur ei de quarta nuntius. quo perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Caesare: egressus est non viis, sed tramitibus paludatus.ex eo non iter, sed cursus et fuga in Galliam. Caesarem sequi arbitrabatur cum legione Martia, cum quarta, cum veteranis, quorum ille nomen prae metu ferre non poterat, eique in Galliam penetranti D. se Brutus obiecit, qui se totius belli fluctibus circumiri quam illum aut regredi aut progredi maluit, Mutinamque illi exsultanti tamquam frenos furoris iniecit. quam cum operibus munitionibusque saepsisset nec eum coloniae florentissimae dignitas neque consulis designati maiestas a parricidio deterreret, tum me— testor et vos et populum Romanum et omnis deos qui huic urbi praesident—invito et repugnante legati missi tres consulares ad latronum et gladiatorum ducem.quis tam barbarus umquam, tam immanis, tam ferus? non audivit, non respondit; neque eos solum praesentis sed multo magis nos a quibus illi erant missi sprevit et pro nihilo putavit. postea quod scelus, quod facinus parricida non edidit? circumsedet colonos nostros, exercitum populi Romani, imperatorem, consulem designatum; agros divexat civium optimorum; hostis taeterrimus omnibus bonis cruces ac tormenta minitatur. cum hoc, M. Lepide, pax esse quae potest? cuius ne supplicio quidem ullo satiari videtur posse res publica.