A principio huius belli, patres conscripti, quod cum impiis civibus consceleratisque suscepimus, timui ne condicio insidiosa pacis libertatis recuperandae studia restingueret. dulce enim etiam nomen est pacis, res vero ipsa cum iucunda tum salutaris. nam nec privatos focos nec publicas leges videtur nec libertatis iura cara habere quem discordiae, quem caedes civium, quem bellum civile delectat, eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus humanae naturae exterminandum puto. itaque sive Sulla sive Marius sive uterque sive Octavius sive Cinna sive iterum Sulla sive alter Marius et Carbo sive qui alius civile bellum optavit, eum detestabilem civem rei publicae natum iudico.nam quid ego de proximo dicam cuius acta defendimus, auctorem ipsum iure caesum fatemur? nihil igitur hoc cive, nihil hoc homine taetrius, si aut civis aut homo habendus est, qui civile bellum concupiscit. sed hoc primum videndum est, patres conscripti, cum omnibusne pax esse possit an sit aliquod bellum inexpiabile, in quo pactio pacis lex sit servitutis. pacem cum Scipione Sulla sive faciebat sive simulabat, non erat desperandum, si convenisset, fore aliquem tolerabilem statum civitatis. Cinna si concordiam cum Octavio confirmare voluisset, hominum in re publica sanitas remanere potuisset. proximo bello si aliquid de summa gravitate Pompeius, multum de cupiditate Caesar remisisset, et pacem stabilem et aliquam rem publicam nobis habere licuisset. hoc vero quid est? cum Antoniis pax potest esse? cum Censorino, Ventidio, Trebellio, Bestia, Nucula, Munatio, Lentone, Saxa? exempli causa paucos nominavi: genus infinitum immanitatemque ipsi cernitis reliquorum.addite illa naufragia Caesaris amicorum, Barbas Cassios, Barbatios, Polliones; addite Antoni conlusores et sodalis, Eutrapelum, Melam, Pontium, Caelium, Crassicium, Tironem, mustelam, Petusium: comitatum relinquo, duces nomino. huc accedunt alaudae ceterique veterani, seminarium iudicum decuriae tertiae, qui suis rebus exhaustis, beneficiis Caesaris devoratis, fortunas nostras concupiverunt.O fidam dexteram Antoni qua ille plurimos civis trucidavit, o ratum religiosumque foedus quod cum Antoniis fecerimus! hoc si Marcus violare conabitur, Luci eum sanctitas a scelere revocabit. illis locus si in hac urbe fuerit, ipsi urbi locus non erit. Ora vobis eorum ponite ante oculos et maxime Antoniorum; incessum, aspectum, voltum, spiritum, latera tegentis alios, alios praegredientis amicos. quem vini anhelitum, quas contumelias fore censetis minasque verborum! Nisi forte eos pax ipsa leniet maximeque, cum in hunc ordinem venerint, salutabunt benigne, comiter appellabunt unum quemque nostrum.non recordamini, per deos immortalis! quas in eos sententias dixeritis? Acta M. Antoni rescidistis; leges refixistis; per vim et contra auspicia latas decrevistis; totius Italiae dilectus excitavistis; conlegam et scelerum socium omnium hostem iudicavistis. cum hoc quae pax potest esse? Hostis si esset externus, id ipsum vix talibus factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes, regionum magnitudines interessent; odisses eum quem non videres. hi in oculis haerebunt et, cum licebit, in faucibus; quibus enim saeptis tam immanis beluas continebimus? at incertus exitus belli. est omnino fortium virorum, quales vos esse debetis, virtutem praestare—tantum enim possunt— fortunae culpam non extimescere.sed quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum verum etiam sapientia postulatur—quamquam vix videntur haec posse seiungi, seiungamus tamen—fortitudo dimicare iubet, iustum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum: quid sapientia? cautioribus utitur consiliis, in posterum providet, est omni ratione tectior. quid igitur censet? parendum est enim atque id optimum iudicandum quod sit sapientissime constitutum. si hoc praecipit ne quid vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, fugiam omne discrimen, quaeram ex ea: etiamne, si erit, cum id fecero, serviendum? si adnuerit, ne ego sapientiam istam, quamvis sit erudita, non audiam. sin responderit: tu vero ita vitam corpusque servato, ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora ducas itaque his uti velis, si libera re publica possis, nec pro his libertatem, sed pro libertate haec proicias tamquam pignora iniuriae, tum sapientiae vocem audire videar eique uti deo paream.itaque si receptis illis esse possumus liberi, vincamus odium pacemque patiamur; sin otium incolumibus eis esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse fortunam. aut enim interfectis illis fruemur victrice re publica aut oppressi—quod omen avertat Iuppiter!—si non spiritu, at virtutis laude vivemus. at enim nos M. Lepidus, imperator iterum, pontifex maximus, optime proximo civili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. nullius apud me, patres conscripti, auctoritas maior est quam M. Lepidi vel propter ipsius virtutem vel propter familiae dignitatem. accedunt eodem multa privata magna eius in me merita, mea quaedam officia in illum. maximum vero eius beneficium numero quod hoc animo in rem publicam est, quae mihi vita mea semper fuit carior.