quaero igitur a te, L. Piso, nonne oppressam rem publicam putes, si tot tam impii, tam audaces, tam facinerosi recepti sint? quos nondum tantis parricidiis contaminatos vix ferebamus, hos nunc omni scelere coopertos tolerabilis censes civitati fore? aut isto tuo, mihi crede, consilio erit utendum, ut cedamus, abeamus, vitam inopem et vagam persequamur, aut cervices latronibus dandae atque in patria cadendum est. Vbi sunt, C. Pansa, illae cohortationes pulcherrimae tuae quibus a te excitatus senatus, inflammatus populus Romanus non solum audivit sed etiam didicit nihil esse homini Romano foedius servitute?idcircone saga sumpsimus, arma cepimus, iuventutem omnem ex tota Italia excussimus, ut exercitu florentissimo et maximo legati ad pacem mitterentur? si accipiendam, cur non rogamur? si postulandam, quid timemus? in hac ego legatione sim aut ad id consilium admiscear in quo ne si dissensero quidem a ceteris sciturus populus Romanus sit? ita fiet ut si quid remissum aut concessum sit, meo semper periculo peccet Antonius, cum ei peccandi potestas a me concessa videatur.quod si habenda cum M. Antoni latrocinio pacis ratio fuit, mea tamen persona ad istam pacem conciliandam minime fuit deligenda. ego numquam legatos mittendos censui; ego ante reditum legatorum ausus sum dicere, pacem ipsam si adferrent, quoniam sub nomine pacis bellum lateret, repudiandam; ego princeps sagorum; ego semper illum appellavi hostem, cum alii adversarium; semper hoc bellum, cum alii tumultum. nec haec in senatu solum: eadem ad populum semper egi; neque solum in ipsum sed in eius socios facinorum et ministros, et praesentis et eos qui una sunt, in totam denique M. Antoni domum sum semper invectus.itaque ut alacres et laeti spe pacis oblata inter se impii cives, quasi vicissent, gratulabantur, sic me iniquum eierabant, de me querebantur; diffidebant etiam Servilio: meminerant eius sententiis confixum Antonium; L. Caesarem fortem quidem illum et constantem senatorem, avunculum tamen; Calenum procuratorem; Pisonem familiarem; te ipsum, Pansa, vehementissimum et fortissimum consulem factum iam putant leniorem: non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te facta pacis suspicionem multis attulit immutatae voluntatis. inter has personas me interiectum amici Antoni moleste ferunt: quibus gerendus mos est, quoniam semel liberales esse coepimus.proficiscantur legati optimis ominibus, sed ei proficiscantur in quibus non offendatur Antonius. quod si de Antonio non laboratis, mihi certe, patres conscripti, consulere debetis. parcite oculis saltem meis et aliquam veniam iusto dolori date. quo enim aspectu videre potero—omitto hostem patriae, ex quo mihi odium in illum commune vobiscum est—sed quo modo aspiciam mihi uni crudelissimum hostem, ut declarant eius de me acerbissimae contiones? adeone me ferreum putatis ut cum eo congredi aut illum aspicere possim qui nuper, cum in contione donaret eos qui ei de parricidis audacissimi videbantur, mea bona donare se dixit Petusio Vrbinati, qui ex naufragio luculenti patrimoni ad haec Antoniana saxa proiectus est.an L. Antonium aspicere potero, cuius ego crudelitatem effugere non potuissem, nisi me moenibus et portis et studio municipi mei defendissem. atque idem hic myrmillo Asiaticus, latro Italiae, conlega Lentonis et Nuculae, cum Aquilae primi pili nummos aureos daret, de meis bonis se dare dixit: si enim de suis dixisset, ne aquilam quidem ipsam credituram putavit. non ferent, inquam, oculi Saxam, Cafonem, non duo praetores, non duo designatos tribunos, non Bestiam, non Trebellium, non T. Plancum. non possum animo aequo videre tot tam importunos, tam sceleratos hostis; nec id fit fastidio meo, sed caritate rei publicae.sed vincam animum mihique imperabo: dolorem iustissimum, si non potuero frangere, occultabo. quid? vitae censetisne, patres conscripti, habendam mihi aliquam esse rationem? quae mihi quidem minime cara est, praesertim cum Dolabella fecerit ut optanda mors esset, modo sine cruciatu atque tormentis; vobis tamen et populo Romano vilis meus spiritus esse non debet. is enim sum, nisi me forte fallo, qui vigiliis, curis, sententiis, periculis etiam quae plurima adii propter acerbissimum omnium in me odium impiorum perfecerim ut non obstarem rei publicae, ne quid adrogantius videar dicere.quod cum ita sit, nihilne mihi de periculo meo cogitandum putatis? hic cum essem in urbe ac domi, tamen multa saepe temptata sunt, ubi me non solum amicorum fidelitas sed etiam universae civitatis oculi custodiunt: quid censetis, cum iter ingressus ero, longum praesertim, nullasne insidias extimescendas? tres viae sunt ad Mutinam—quo festinat animus ut quam primum illud pignus libertatis populi Romani, D. Brutum, aspicere possim; cuius in complexu libenter extremum vitae spiritum ediderim, cum omnes actiones horum mensum, omnes sententiae meae pervenerint ad eum qui mihi fuit propositus exitum. tres ergo, ut dixi, viae: a supero mari Flaminia, ab infero Aurelia, media Cassia.