ac Dolabella quidem tam fuit immemor humanitatis—quamquam eius numquam particeps fuit—ut suam insatiabilem crudelitatem exercuerit non solum in vivo, sed etiam in mortuo; atque in eius corpore lacerando atque vexando, cum animum satiare non posset, oculos paverit suos. O multo miserior Dolabella quam ille quem tu miserrimum esse voluisti! dolores Trebonius pertulit magnos. multi ex morbi gravitate maiores, quos tamen non miseros, sed laboriosos solemus dicere. longus fuit dolor. bidui, at compluribus annorum saepe multorum. nec vero graviora sunt carnificum cruciamenta quam interdum tormenta morborum.Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi homines et amentissimi, multo miseriora. nam quo maior vis est animi quam corporis, hoc sunt graviora ea quae concipiuntur animo quam illa quae corpore. miserior igitur qui suscipit in se scelus quam is qui alterius facinus subire cogitur. cruciatus est a Dolabella Trebonius: et quidem a Carthaginiensibus Regulus. qua re cum crudelissimi Poeni iudicati sint in hoste, quid in cive de Dolabella iudicandum est? an vero hoc conferendum est aut dubitandum uter miserior sit, isne cuius mortem senatus populusque Romanus ulcisci cupit, an is qui cunctis senatus sententiis hostis est iudicatus? nam ceteris quidem vitae partibus quis est qui possit sine Treboni maxima contumelia conferre vitam Treboni cum Dolabellae? alterius consilium, ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem animi in patria liberanda quis ignorat? alteri a puero pro deliciis crudelitas fuit; deinde ea libidinum turpitudo ut in hoc sit semper ipse laetatus, quod ea faceret quae sibi obici ne ab inimico quidem possent verecundo.et hic, di immortales! aliquando fuit meus. occulta enim erant vitia non inquirenti. neque nunc fortasse alienus ab eo essem, nisi ille nobis, nisi moenibus patriae, nisi huic urbi, nisi dis penatibus, nisi aris et focis omnium nostrum, nisi denique naturae et humanitati inventus esset inimicus. A quo admoniti diligentius et vigilantius caveamus Antonium. etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignis latrones: at videtis quos et quam multos habeat Antonius. primum Lucium fratrem: quam facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem! quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, in cuius possessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere?quid Censorinum? qui se verbo praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe noluit. quid Bestiam? qui consulatum in Bruti locum se petere profitetur. atque hoc quidem detestabile omen avertat Iuppiter! quam absurdum autem, qui praetor fieri non potuerit, petere eum consulatum? nisi forte damnationem pro praetura putat. alter Caesar Vopiscus ille summo ingenio, summa potentia, qui ex aedilitate consulatum petit, solvatur legibus: quamquam leges eum non tenent propter eximiam, credo, dignitatem. at hic me defendente quinquiens absolutus est: sexta palma urbana etiam in gladiatore difficilis. sed haec iudicum culpa, non mea est. ego defendi fide optima: illi debuerunt clarissimum et praestantissimum senatorem in civitate retinere. qui tamen nunc nihil aliud agere videtur nisi ut intellegamus illos quorum res iudicatas inritas fecimus bene et e re publica iudicavisse.neque hoc in hoc uno est: sunt alii in isdem castris honeste condemnati, turpiter restituti. quod horum consilium qui omnibus bonis hostes sunt nisi crudelissimum putatis fore? accedit Saxa nescio quis, quem nobis Caesar ex ultima Celtiberia tribunum plebis dedit, castrorum antea metator, nunc, ut sperat, urbis: a qua cum sit alienus, suo capiti salvis nobis ominetur. cum hoc veteranus Cafo, quo neminem veterani peius oderunt. his quasi praeter dotem quam in civilibus malis acceperant agrum Campanum est largitus Antonius, ut haberent reliquorum nutriculas praediorum. quibus utinam contenti essent! ferremus, etsi tolerabile non erat, sed quidvis patiendum fuit, ut hoc taeterrimum bellum non haberemus.quid? illa castrorum M. Antoni lumina, nonne ante oculos proponitis? primum duos conlegas Antoniorum et Dolabellae, Nuculam et Lentonem, Italiae divisores lege ea quam senatus per vim latam iudicavit; quorum alter commentatus est mimos, alter egit tragoediam. quid dicam de Apulo Domitio? cuius modo bona proscripta vidi. tanta procuratorum est neglegentia. at hic nuper sororis filio infudit venenum, non dedit. sed non possunt non prodige vivere qui nostra bona sperant, cum effundant sua. vidi etiam P. Deci auctionem, clari viri, qui maiorum exempla persequens pro alieno se aere devovit. emptor tamen in ea auctione inventus est nemo. hominem ridiculum qui se exserere aere alieno putet posse, cum vendat aliena.