neque vero classes deerunt: tanti Tyrii Cassium faciunt, tantum eius in Syria nomen atque Phoenice est. paratum habet imperatorem C. Cassium, patres conscripti, res publica contra Dolabellam nec paratum solum sed peritum atque fortem. magnas ille res gessit ante Bibuli, summi viri, adventum, cum Parthorum nobilissimos duces maximas copias fudit Syriamque immani Parthorum impetu liberavit. maximam eius et singularem laudem praetermitto; cuius enim praedicatio nondum omnibus grata est, hanc memoriae potius quam vocis testimonio conservemus.animadverti, patres conscripti, exaudivi etiam nimium a me Brutum ornari; Cassio vero sententia mea dominatum et principatum dari. quos ego orno? nempe eos qui ipsi sunt ornamenta rei publicae. quid? D. Brutum nonne omnibus sententiis semper ornavi? num igitur reprehenditis? an Antonios potius ornarem, non modo suarum familiarum sed Romani nominis probra atque dedecora? an Censorinum ornem in bello hostem, in pace sectorem? an cetera ex eodem latrocinio naufragia conligam? ego vero istos oti, concordiae, legum, iudiciorum, libertatis inimicos tantum abest ut ornem ut effici non possit quin eos tam oderim quam rem publicam diligo.vide, inquit ne veteranos offendas: hoc enim vel maxime exaudio. ego autem veteranos tueri debeo, sed eos quibus sanitas est; certe timere non debeo. Eos vero veteranos qui pro re publica arma ceperunt secutique sunt C. Caesarem auctorem beneficiorum paternorum, hodieque rem publicam defendunt vitae suae periculo, non tueri solum sed etiam commodis augere debeo. qui autem quiescunt, ut septima, ut octava legio, in magna gloria et laude ponendos puto. comites vero Antoni qui, postquam beneficia Caesaris comederunt, consulem designatum obsident, huic urbi ferro ignique minitantur, Saxae se et Cafoni tradiderunt ad facinus praedamque natis, num quis est qui tuendos putet? ergo aut boni sunt quos etiam ornare, aut quieti quos conservare debemus, aut impii quorum contra furorem bellum et iusta arma cepimus.quorum igitur veteranorum animos ne offendamus veremur? eorumne qui D. Brutum obsidione cupiunt liberare? quibus cum Bruti salus cara sit, qui possunt Cassi nomen odisse? an eorum qui utrisque armis vacant? non vereor ne acerbus cuiquam istorum sit qui otio delectantur. Tertio vero generi non militum veteranorum, sed importunissimorum hostium cupio quam acerbissimum dolorem inurere. quamquam, patres conscripti, quousque sententias dicemus veteranorum arbitratu? quod eorum tantum fastidium est, quae tanta adrogantia ut ad arbitrium illorum imperatores etiam deligamus?ego autem —dicendum est enim, patres conscripti, quod sentio—non tam veteranos metuendos nobis arbitror quam quid tirones milites, flos Italiae, quid novae legiones ad liberandam patriam paratissimae, quid cuncta Italia de vestra gravitate sentiat. nihil enim semper floret; aetas succedit aetati: diu legiones Caesaris viguerunt; nunc vigent Pansae, vigent Hirti, vigent Caesaris fili, vigent Planci; vincunt numero, vincunt aetatibus; nimirum etiam auctoritate vincunt. id enim bellum gerunt quod ab omnibus gentibus comprobatur. itaque his praemia promissa sunt, illis persoluta. fruantur illi suis, persolvantur his quae spopondimus. id enim deos immortalis spero aequissimum iudicare.quae cum ita sint, eam quam dixi sententiam vobis, patres conscripti, censeo comprobandam.