nam quid ego de Trebellio dicam? quem ultae videntur Furiae debitorum; vindicem enim novarum tabularum novam tabulam vidimus. quid de T. Planco? quem praestantissimus civis, Aquila, Pollentia expulit et quidem crure fracto: quod utinam illi ante accidisset, ne huc redire potuisset! lumen et decus illius exercitus paene praeterii, T. Annium Cimbrum, Lysidici filium, Lysidicum ipsum, quoniam omnia iura dissolvit, nisi forte iure Germanum Cimber occidit. cum hanc et huius generis copiam tantam habeat Antonius, quod scelus omittet, cum Dolabella tantis se obstrinxerit parricidiis nequaquam pari latronum manu et copia?quapropter, ut invitus saepe dissensi a Q. Fufio, ita sum eius sententiae libenter adsensus: ex quo iudicare debetis me non cum homine solere, sed cum causa dissidere. itaque non adsentior solum sed etiam gratias ago Fufio: dixit enim severam, gravem, re publica dignam sententiam: iudicavit hostem Dolabellam; bona censuit publice possidenda. quo cum addi nihil potuisset—quid enim atrocius potuit, quid severius decernere?—dixit tamen, si quis eorum qui post se rogati essent graviorem sententiam dixisset, in eam se iturum. quam severitatem quis potest non laudare?nunc, quoniam hostis est iudicatus Dolabella, bello est persequendus. neque enim quiescit; habet legionem, habet fugitivos, habet sceleratam impiorum manum; est ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus. quam ob rem, quoniam Dolabella hesterno die hoste decreto bellum gerendum est, imperator est deligendus. duae dictae sunt sententiae quarum neutram probo: alteram quia semper, nisi cum est necesse, periculosam arbitror; alteram quia alienam his temporibus existimo.nam extraordinarium imperium populare atque ventosum est, minime nostrae gravitatis, minime huius ordinis. bello Antiochino magno et gravi, cum L. Scipioni provincia Asia obvenisset, parumque in eo putaretur esse animi, parum roboris, senatusque ad conlegam eius, C. Laelium, illius sapientis patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus, frater maior L. Scipionis, et illam ignominiam a familia deprecatus est, dixitque et in fratre suo summam virtutem esse summumque consilium neque se ei legatum, id aetatis eisque rebus gestis, defuturum. quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Scipionis provincia commutatum; nec plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum quam duobus antea maximis Punicis bellis quae a consulibus aut a dictatoribus gesta et confecta sunt, quam Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam Punico tertio; ad quod populus Romanus ita sibi ipse delegit idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bellum gerere consulem vellet.cum Aristonico bellum gerendum fuit P. Licinio L. Valerio consulibus. rogatus est populus quem id bellum gerere placeret. Crassus consul, pontifex maximus, Flacco conlegae, flamini Martiali, multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus Romanus remisit; pontifici tamen flaminem parere iussit. sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit bellum, quamquam erat Africanus qui anno ante de Numantinis triumpharat; qui, cum longe omnis belli gloria et virtute superaret, duas tamen tribus solas tulit. ita populus Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano bellum gerendum dedit. de Cn. Pompei imperiis, summi viri atque omnium principis, tribuni plebis turbulenti tulerunt. nam Sertorianum bellum a senatu privato datum est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus eum se mittere dixit, non pro consule.quae igitur haec comitia, aut quam ambitionem constantissimus et gravissimus civis, L. Caesar, in senatum introduxit? clarissimo viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato tamen: in quo maximum nobis onus imposuit. adsensus ero, ambitionem induxero in curiam; negaro, videbor suffragio meo, tamquam comitiis, honorem homini amicissimo denegavisse. quod si comitia placet in senatu haberi, petamus, ambiamus, tabella modo detur nobis, sicut populo data est. cur committis, Caesar, ut aut praestantissimus vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur aut unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari dignitate simus, eodem honore digni non putemur?at enim—nam id exaudio—C. Caesari adulescentulo imperium extraordinarium mea sententia dedi. ille enim mihi praesidium extraordinarium dederat: cum dico mihi, senatui dico populoque Romano. A quo praesidium res publica, ne cogitatum quidem, tantum haberet ut sine eo salva esse non posset, huic extraordinarium imperium non darem? aut exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. quae est enim ratio aut qui potest fieri ut sine imperio teneatur exercitus? non igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum. eripuissetis C. Caesari, patres conscripti, imperium, nisi dedissetis. milites veterani qui illius auctoritatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant volebant sibi ab illo imperari; legio Martia et legio quarta ita se contulerant ad auctoritatem senatus et rei publicae dignitatem ut deposcerent imperatorem et ducem C. Caesarem. imperium C. Caesari belli necessitas, fascis senatus dedit. otioso vero et nihil agenti privato, obsecro te, L. Caesar—cum peritissimo homine mihi res est—quando imperium senatus dedit? sed de hoc quidem hactenus, ne refragari homini amicissimo ac de me optime merito videar. etsi quis potest refragari non modo non petenti verum etiam recusanti?