Magna quidem nos spe et prope explorata libertatis causam suscepimus; sed ut concedam incertos exitus esse belli Martemque communem, tamen pro libertate vitae periculo decertandum est. non enim in spiritu vita est, sed ea nulla est omnino servienti. omnes nationes servitutem ferre possunt: nostra civitas non potest, nec ullam aliam ob causam nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut careant omnia perpeti possunt, nos ita a maioribus instituti atque imbuti sumus ut omnia consilia atque facta ad dignitatem et ad virtutem referremus. ita praeclara est recuperatio libertatis ut ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. quod si immortalitas consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur quo diuturnior servitus esset. cum vero dies et noctes omnia nos undique fata circumstent, non est viri minimeque Romani dubitare eum spiritum quem naturae debeat patriae reddere.concurritur undique ad commune incendium restinguendum; veterani quidem primi Caesaris auctoritatem secuti conatum Antoni reppulerunt; post eiusdem furorem Martia legio fregit, quarta adflixit. sic a suis legionibus condemnatus inrupit in Galliam, quam sibi armis animisque infestam inimicamque cognovit. hunc A. Hirti, C. Caesaris exercitus insecuti sunt; post Pansae dilectus urbem totamque Italiam erexit; unus omnium est hostis. quamquam habet secum L. fratrem, carissimum populo Romano civem, cuius desiderium ferre diutius civitas non potest.quid illa taetrius belua, quid immanius? qui ob eam causam natus videtur ne omnium mortalium turpissimus esset M. Antonius. est una Trebellius, qui iam cum tabulis novis redit in gratiam; T. Plancus et ceteri pares: qui id pugnant, id agunt ut contra rem publicam restituti esse videantur. et sollicitant homines imperitos Saxae et Cafones, ipsi rustici atque agrestes, qui hanc rem publicam nec viderunt umquam nec videre constitutam volunt, qui non Caesaris, sed Antoni acta defendunt, quos avertit agri Campani infinita possessio, cuius eos non pudere demiror, cum videant se mimos et mimas habere vicinos.ad has pestis opprimendas cur moleste feramus quod M. Bruti accessit exercitus? immoderati, credo, hominis et turbulenti: videte ne nimium paene patientis. etsi in illius viri consiliis atque factis nihil nec nimium nec parum umquam fuit. omnis voluntas M. Bruti, patres conscripti, omnis cogitatio, tota mens auctoritatem senatus, libertatem populi Romani intuetur: haec habet proposita, haec tueri volt. temptavit quid patientia perficere posset: nihil cum proficeret, vi contra vim experiendum putavit. cui quidem, patres conscripti, vos idem hoc tempore tribuere debetis quod a. d. xiii. Kalendas Ian. D. Bruto C. Caesari me auctore tribuistis: quorum privatum de re publica consilium et factum auctoritate vestra est comprobatum atque laudatum.quod idem in M. Bruto facere debetis, a quo insperatum et repentinum rei publicae praesidium legionum, equitatus, auxiliorum magnae et firmae copiae comparatae sunt. adiungendus est Q. Hortensius qui, cum Macedoniam obtineret, adiutorem se Bruto ad comparandum exercitum fidissimum et constantissimum praebuit. nam de M. Apuleio separatim censeo referendum, cui testis est per litteras M. Brutus, eum principem fuisse ad conatum exercitus comparandi.quae cum ita sint, quod C. Pansa consul verba fecit de litteris quae a Q. Caepione Bruto pro consule adlatae et in hoc ordine recitatae sunt, de ea re ita censeo: cum Q. Caepionis Bruti pro consule opera, consilio, industria, virtute difficillimo rei publicae tempore provincia Macedonia et Illyricum et cuncta Graecia et legiones, exercitus, equitatus in consulum, senatus populique Romani potestate sint, id Q. Caepionem Brutum pro consule bene et e re publica pro sua maiorumque suorum dignitate consuetudineque rei publicae bene gerendae fecisse; eam rem senatui populoque Romano gratam esse et fore;utique Q. Caepio Brutus pro consule provinciam Macedoniam, Illyricum cunctamque Graeciam tueatur, defendat, custodiat incolumemque conservet, eique exercitui quem ipse constituit, comparavit, praesit, pecuniamque ad rem militarem, si qua opus sit, quae publica sit et exigi possit, exigat, utatur, pecuniasque a quibus videatur ad rem militarem mutuas sumat, frumentumque imperet operamque det ut cum suis copiis quam proxime Italiam sit; cumque ex litteris Q. Caepionis Bruti pro consule intellectum sit, Q. Hortensi pro consule opera et virtute vehementer rem publicam adiutam omniaque eius consilia cum consiliis Q. Caepionis Bruti pro consule coniuncta fuisse, eamque rem magno usui rei publicae fuisse, Q. Hortensium pro consule recte et ordine exque re publica fecisse, senatuique placere Q. Hortensium pro consule cum quaestore prove quaestore et legatis suis provinciam Macedoniam obtinere quoad ei ex senatus consulto successum sit.