maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere debemus qui, cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi civis, litteras accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur. cum factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero oratio qua recitatis litteris usus es. declarasti enim verum esse id quod ego semper sensi, neminem alterius qui suae confideret virtuti invidere.itaque mihi qui plurimis officiis sum cum Bruto et maxima familiaritate coniunctus minus multa de illo dicenda sunt. quas enim ipse mihi partis sumpseram, eas praecepit oratio tua. sed mihi, patres conscripti, necessitatem attulit paulo plura dicendi sententia eius qui rogatus est ante me; a quo ita saepe dissentio ut iam verear ne, id quod fieri minime debet, minuere amicitiam nostram videatur perpetua dissensio.quae est enim ista tua ratio, Calene, quae mens ut numquam post Kalendas Ianuarias idem senseris quod is qui te sententiam primum rogat, numquam tam frequens senatus fuerit cum unus aliquis sententiam tuam secutus sit? cur semper tui dissimilis defendis? cur cum te et vita et fortuna tua ad otium, ad dignitatem invitet, ea probas, ea decernis, ea sentis quae sint inimica et otio communi et dignitati tuae.nam ut superiora omittam, hoc certe quod mihi maximam admirationem movet non tacebo. quod est tibi cum Brutis bellum? cur eos quos omnes paene venerari debemus solus oppugnas? alterum circumsederi non moleste fers, alterum tua sententia spolias eis copiis quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae non ad suum praesidium per se nullo adiuvante confecit. qui est iste tuus sensus, quae cogitatio, Brutos ut non probes, Antonios probes; quos omnes carissimos habent, tu oderis, quos acerbissime ceteri oderunt, tu constantissime diligas? amplissimae tibi fortunae sunt, summus honoris gradus, filius, ut et audio et spero, natus ad laudem, cui cum rei publicae causa faveo, tum etiam tua.quaero igitur, eum Brutine similem malis an Antoni, ac permitto ut de tribus Antoniis eligas quem velis. di meliora! inquies. cur igitur non eis faves, eos laudas quorum similem tuum filium esse vis? simul enim et rei publicae consules et propones illi exempla ad imitandum. hoc vero, Q. Fufi, cupio sine offensione nostrae amicitiae sic tecum ut a te dissentiens senator queri. ita enim dixisti et quidem de scripto, ne te inopia verbi lapsum putarem, litteras Bruti recte et ordine scriptas videri. quid est aliud librarium Bruti laudare, non Brutum?Vsum in re publica, Calene, magnum iam habere et debes et potes. quando ita decerni vidisti aut quo senatus consulto huius generis—sunt enim innumerabilia—bene scriptas litteras decretum a senatu? quod verbum tibi non excidit, ut saepe fit, fortuito: scriptum, meditatum, cogitatum attulisti. hanc tibi consuetudinem plerisque in rebus bonis obtrectandi si qui detraxerit, quid tibi quod sibi quisque velit non relinquetur? quam ob rem conlige te placaque animum istum aliquando et mitiga: audi viros bonos, quibus multis uteris; loquere cum sapientissimo homine, genero tuo, saepius quam ipse tecum: tum denique amplissimi honoris nomen obtinebis. an vero hoc pro nihilo putas in quo quidem pro amicitia tuam vicem dolere soleo, efferri hoc foras et ad populi Romani auris pervenire, ei qui primus sententiam dixerit neminem adsensum? quod etiam hodie futurum arbitror. legiones abducis a Bruto. quas? nempe eas quas ille a C. Antoni scelere avertit et ad rem publicam sua auctoritate traduxit. rursus igitur vis nudatum illum atque solum a re publica relegatum videri.vos autem, patres conscripti, si M. Brutum deserueritis et prodideritis, quem tandem civem umquam ornabitis, cui favebitis? nisi forte eos qui diadema imposuerint conservandos, eos qui regni nomen sustulerint deserendos putatis. ac de hac quidem divina atque immortali laude Bruti silebo quae gratissima memoria omnium civium inclusa nondum publica auctoritate testata est. tantamne patientiam, di boni! tantam moderationem, tantam in iniuria tranquillitatem et modestiam! qui cum praetor urbanus esset, urbe caruit, ius non dixit, cum omne ius rei publicae recuperavisset, cumque concursu cotidiano bonorum omnium qui admirabilis ad eum fieri solebat praesidioque Italiae cunctae saeptus posset esse, absens iudicio bonorum defensus esse maluit quam praesens manu: qui ne Apollinaris quidem ludos pro sua populique Romani dignitate apparatos praesens fecit, ne quam viam patefaceret sceleratissimorum hominum audaciae.