tum vero tanta sum cupiditate incensus ad reditum ut mihi nulli neque remi neque venti satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non putarem, sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratularer. atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi: quanto meo dolore non dico. turpe mihi ipsi videbatur in eam urbem me audere reverti ex qua Brutus cederet, et ibi velle tuto esse ubi ille non posset. neque vero illum similiter atque ipse eram commotum esse vidi. erectus enim maximi ac pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo casu, multa de vestro querebatur.exque eo primum cognovi quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis oratio: qui quamquam parum erat—id enim ipsum a Bruto audieram—a quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testimonio—quo quid potest esse gravius?—et omnium praedicatione quos postea vidi magnam mihi videbatur gloriam consecutus. hunc igitur ut sequerer properavi quem praesentes non sunt secuti, non ut proficerem aliquid—nec enim sperabam id nec praestare poteram—sed ut, si quid mihi humanitus accidisset—multa autem impendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum—huius tamen diei vocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.quoniam utriusque consili causam, patres conscripti, probatam vobis esse confido, prius quam de re publica dicere incipio, pauca querar de hesterna M. Antoni iniuria: cui sum amicus, idque me non nullo eius officio debere esse prae me semper tuli. quid tandem erat causae cur die hesterno in senatum tam acerbe cogerer? solusne aberam, an non saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur ut etiam aegrotos deferri oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum est.de supplicationibus referebatur, quo in genere senatores deesse non solent. coguntur enim non pignoribus, sed eorum de quorum honore agitur gratia; quod idem fit, cum de triumpho refertur. ita sine cura consules sunt ut paene liberum sit senatori non adesse. qui cum mihi mos notus esset cumque e via languerem et mihimet displicerem, misi pro amicitia qui hoc ei diceret. at ille vobis audientibus cum fabris se domum meam venturum esse dixit. nimis iracunde hoc quidem et valde intemperanter. cuius enim malefici tanta ista poena est ut dicere in hoc ordine auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus sententia aedificatam domum? quis autem umquam tanto damno senatorem coegit? aut quid est ultra pignus aut multam? quod si scisset quam sententiam dicturus essem, remisisset aliquid profecto de severitate cogendi.an me censetis, patres conscripti, quod vos inviti secuti estis, decreturum fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur, ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur, ut decernerentur supplicationes mortuo? nihil dico cui. fuerit ille L. Brutus qui et ipse dominatu regio rem publicam liberavit et ad similem virtutem et simile factum stirpem iam prope in quingentesimum annum propagavit: adduci tamen non possem ut quemquam mortuum coniungerem cum deorum immortalium religione; ut, cuius sepulcrum usquam exstet ubi parentetur, ei publice supplicetur. ego vero eam sententiam dixissem ut me adversus populum Romanum, si qui accidisset gravior rei publicae casus, si bellum, si morbus, si fames, facile possem defendere; quae partim iam sunt, partim timeo ne impendeant. sed hoc ignoscant di immortales velim et populo Romano qui id non probat, et huic ordini qui decrevit invitus.quid? de reliquis rei publicae malis licetne dicere? mihi vero licet et semper licebit dignitatem tueri, mortem contemnere. potestas modo veniendi in hunc locum sit: dicendi periculum non recuso. atque utinam, patres conscripti, Kalendis Sextilibus adesse potuissem! non quo profici potuerit aliquid, sed ne unus modo consularis, quod tum accidit, dignus illo honore, dignus re publica inveniretur. qua quidem ex re magnum accipio dolorem, homines amplissimis populi Romani beneficiis usos L. Pisonem ducem optimae sententiae non secutos. idcircone nos populus Romanus consules fecit ut in altissimo gradu dignitatis locati rem publicam pro nihilo haberemus? non modo voce nemo L. Pisoni consulari sed ne voltu quidem adsensus est.quae, malum, est ista voluntaria servitus? fuerit quaedam necessaria; neque ego hoc ab omnibus eis desidero qui sententiam consulari loco dicunt. Alia causa est eorum quorum silentio ignosco; alia eorum, quorum vocem requiro. quos quidem doleo in suspicionem populo Romano venire non metu, quod ipsum esset turpe, sed alium alia de causa deesse dignitati suae. qua re primum maximas gratias et ago et habeo Pisoni, qui non quid efficere posset in re publica cogitavit, sed quid facere ipse deberet. deinde a vobis, patres conscripti, peto ut, etiam si sequi minus audebitis orationem atque auctoritatem meam, benigne me tamen, ut fecistis adhuc, audiatis.