hanc tu, P. Dolabella,— magno loquor cum dolore—hanc tu, inquam, potuisti aequo animo tantam dignitatem deponere? tu autem, M. Antoni, —absentem enim appello—unum illum diem quo in aede telluris senatus fuit non omnibus his mensibus quibus te quidam multum a me dissentientes beatum putant anteponis? quae fuit oratio de concordia! quanto metu senatus, quanta sollicitudine civitas tum a te liberata est cum conlegam tuum, depositis inimicitiis, oblitus auspiciorum a te ipso augure populi Romani nuntiatorum, illo primum die conlegam tibi esse voluisti; cum tuus parvus filius in Capitolium a te missus pacis obses fuit!quo senatus die laetior, quo populus Romanus? qui quidem nulla in contione umquam frequentior fuit. tum denique liberati per viros fortissimos videbamur, quia, ut illi voluerant, libertatem pax consequebatur. proximo, altero, tertio, denique reliquis consecutis diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie adferre rei publicae; maximum autem illud quod dictaturae nomen sustulisti. haec inusta est a te, a te, inquam, mortuo Caesari nota ad ignominiam sempiternam. Vt enim propter unius M. Manli scelus decreto gentis Manliae neminem patricium Manlium Marcum vocari licet, sic tu propter unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti.num te, cum haec pro salute rei publicae tanta gessisses, fortunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriae paenitebat? Vnde igitur subito tanta ista mutatio? non possum adduci ut suspicer te pecunia captum. licet quod cuique libet loquatur, credere non est necesse. nihil enim umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. quamquam solent domestici depravare non numquam; sed novi firmitatem tuam. atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem vitare potuisses! illud magis vereor ne ignorans verum iter gloriae gloriosum putes plus te unum posse quam omnis et metui a civibus tuis quam diligi malis. quod si ita putas, totam ignoras viam gloriae. Carum esse civem, bene de re publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est; metui vero et in odio esse invidiosum, detestabile, imbecillum, caducum.quod videmus etiam in fabula illi ipsi qui oderint, dum metuant dixerit perniciosum fuisse. Vtinam, M. Antoni, avum tuum meminisses! de quo tamen audisti multa ex me eaque saepissime. Putasne illum immortalitatem mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam metueretur? illa erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse parem ceteris, principem dignitate. itaque, ut omittam res avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est interfectus.sed quid oratione te flectam? si enim exitus C. Caesaris efficere non potest ut malis carus esse quam metui, nihil cuiusquam proficiet nec valebit oratio. quem qui beatum fuisse putant, miseri ipsi sunt. beatus est nemo qui ea lege vivit ut non modo impune sed etiam cum summa interfectoris gloria interfici possit. qua re flecte te, quaeso, et maiores tuos respice atque ita guberna rem publicam ut natum esse te cives tui gaudeant: sine quo nec beatus nec carus nec iucundus quisquam esse omnino potest.populi quidem Romani iudicia multa ambo habetis, quibus vos non satis moveri permoleste fero. quid enim gladiatoribus clamores innumerabilium civium? quid populi versus? quid Pompei statuae plausus infiniti? quid duobus tribunis plebis qui vobis adversantur? parumne haec significant incredibiliter consentientem populi Romani universi voluntatem? quid? Apollinarium ludorum plausus vel testimonia potius et iudicia populi Romani parum magna vobis videbantur? O beatos illos qui, cum adesse ipsis propter vim armorum non licebat, aderant tamen et in medullis populi Romani ac visceribus haerebant! Nisi forte Accio tum plaudi et sexagesimo post anno palmam dari, non Bruto putabatis, qui ludis suis ita caruit ut in illo apparatissimo spectaculo studium populus Romanus tribueret absenti, desiderium liberatoris sui perpetuo plausu et clamore leniret.equidem is sum qui istos plausus, cum popularibus civibus tribuerentur, semper contempserim; idemque cum a summis, mediis, infimis, cum denique ab universis hoc idem fit, cumque ei qui ante sequi populi consensum solebant fugiunt, non plausum illum, sed iudicium puto. sin haec leviora vobis videntur quae sunt gravissima, num etiam hoc contemnitis quod sensistis tam caram populo Romano vitam A. Hirti fuisse? satis erat enim probatum illum esse populo Romano, ut est; iucundum amicis, in quo vincit omnis; carum suis, quibus est ipse carissimus: tantam tamen sollicitudinem bonorum, tantum timorem omnium in quo meminimus? certe in nullo.