primum igitur acta Caesaris servanda censeo, non quo probem—quis enim id quidem potest?—sed quia rationem habendam maxime arbitror pacis atque oti. vellem adesset M. Antonius, modo sine advocatis—sed, ut opinor, licet ei minus valere, quod mihi heri per illum non licuit—doceret me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse Caesaris acta defenderet. an in commentariolis et chirographis et libellis se uno auctore prolatis, ne prolatis quidem sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt: quae ille in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse voluit, pro nihilo habebuntur?equidem existimo nihil tam esse in actis Caesaris quam leges Caesaris. an, si cui quid ille promisit, id erit fixum quod idem facere non potuit? ut multis multa promissa non fecit: quae tamen multo plura illo mortuo reperta sunt quam a vivo beneficia per omnis annos tributa et data. sed ea non muto, non moveo: summo studio illius praeclara acta defendo. pecunia utinam ad Opis maneret! cruenta illa quidem, sed his temporibus, quoniam eis quorum est non redditur, necessaria. quamquam ea quoque sit effusa, si ita in actis fuit.ecquid est quod tam proprie dici possit actum eius qui togatus in re publica cum potestate imperioque versatus sit quam lex? quaere acta Gracchi: leges Semproniae proferentur; quaere Sullae: Corneliae. quid? Pompei tertius consulatus in quibus actis constitit? nempe in legibus. de Caesare ipso si quaereres quidnam egisset in urbe et in toga, leges multas responderet se et praeclaras tulisse, chirographa vero aut mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis suis duceret. sed haec ipsa concedo; quibusdam etiam in rebus coniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus, acta Caesaris dissolvi ferendum non puto.quae lex melior, utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne praetoriae provinciae plus quam annum neve plus quam biennium consulares obtinerentur? hac lege sublata videnturne vobis posse Caesaris acta servari? quid? lege quae promulgata est de tertia decuria nonne omnes iudiciariae leges Caesaris dissolvuntur? et vos acta Caesaris defenditis qui leges eius evertitis? Nisi forte, si quid memoriae causa rettulit in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis iniquum et inutile sit, defendetur: quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur.at quae est ista tertia decuria? centurionum inquit. quid? isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia, Aurelia non patebat? census praefiniebatur, inquit. non centurioni quidem solum sed equiti etiam Romano; itaque viri fortissimi atque honestissimi qui ordines duxerunt res et iudicant et iudicaverunt. non quaero inquit istos: quicumque ordinem duxit, iudicet. at si ferretis quicumque equo meruisset, quod est lautius, nemini probaretis; in iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. non quaero inquit ista: addo etiam iudices manipularis ex legione alaudarum. aliter enim nostri negant posse se salvos esse. O contumeliosum honorem eis quos ad iudicandum nec opinantis vocatis! hic enim est legis index ut ei res in tertia decuria iudicent qui libere iudicare non audeant. in quo quantus error est, di immortales! eorum qui istam legem excogitaverunt! Vt enim quisque sordidissimus videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordis suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus videatur quam in turpem iure coniectus.altera promulgata lex est ut et de vi et maiestatis damnati ad populum provocent, si velint. haec utrum tandem lex est an legum omnium dissolutio? quis est enim hodie cuius intersit istam legem manere? nemo reus est legibus illis, nemo quem futurum putemus. armis enim gesta numquam profecto in iudicium vocabuntur. at res popularis. Vtinam quidem aliquid velletis esse populare! omnes enim iam cives de rei publicae salute una et mente et voce consentiunt. quae est igitur ista cupiditas legis eius ferendae quae turpitudinem summam habeat, gratiam nullam? quid enim turpius quam qui maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum iudicio ad eam ipsam vim reverti propter quam sit iure damnatus?sed quid plura de lege disputo? quasi vero id agatur ut quisquam provocet: id agitur, id fertur ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat. quis enim aut accusator tam amens reperietur qui reo condemnato obici se multitudini conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse ad operas mercennarias statim protrahatur? non igitur provocatio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quaestionesque tolluntur. quid est aliud hortari adulescentis ut turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse? quam autem ad pestem furor tribunicius impelli non poterit his duabus quaestionibus de vi et maiestate sublatis?