at haec tua iustitia et lenitas florescet cotidie magis. ita quantum operibus tuis diuturnitas detrahet, tantum adferet laudibus. et ceteros quidem omnis victores bellorum civilium iam antea aequitate et misericordia viceras: hodierno vero die te ipse vicisti. vereor ut hoc quod dicam perinde intellegi possit auditu atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris, cum ea quae erant adempta victis remisisti. nam cum ipsius victoriae iure omnes victi occidissemus, clementiae tuae iudicio conservati sumus. recte igitur unus invictus es a quo etiam ipsius victoriae condicio visque devicta est.