redeo nunc ad te, Caeli, vicissim ac mihi auctoritatem patriam severitatemque suscipio. sed dubito quem patrem potissimum sumam, Caecilianumne aliquem vehementem atque durum: nunc enim demum mi animus ardet, nunc meum cor cumulatur ira aut illum: O infelix, o sceleste! ferrei sunt isti patres: egone quid dicam, quid velim? quae tu omnia tuis foedis factis facis ut nequiquam velim, vix ferendi. diceret talis pater: cur te in istam vicinitatem meretriciam contulisti? cur inlecebris cognitis non refugisti? cur alienam ullam mulierem nosti? Dide ac dissice; per me tibi licet. si egebis, tibi dolebit, non mihi . mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae.