hoc homo ingeniosissimus, M.Marcus Cato, auctoribus eruditissimis inductus adripuit, neque disputandi causa, ut magna pars, sed ita vivendi. petunt aliquid publicani; cave ne quicquam habeat momenti gratia. supplices aliqui veniunt miseri et calamitosi; sceleratus et nefarius fueris, si quicquam misericordia adductus feceris. fatetur aliquis se peccasse et sui delicti veniam petit; nefarium est facinus ignoscere. at leve delictum est. omnia peccata sunt paria. dixisti quippiam: fixum et statutum est. non re ductus es sed opinione; sapiens nihil opinatur. errasti aliqua in re; male dici putat. hac ex disciplina nobis illa sunt: dixi in senatu me nomen consularis candidati delaturum. iratus dixisti. numquam inquit sapiens irascitur. at temporis causa. improbi inquit hominis est mendacio fallere; mutare sententiam turpe est, exorari scelus, misereri flagitium.