video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani qui censet eos qui haec delere conati sunt morte esse multandos, alteram C. Gaii Caesaris qui mortis poenam removet, ceterorum suppliciorum omnis acerbitates amplectitur. Vterque et pro sua dignitate et pro rerum magnitudine in summa severitate versatur. alter eos qui nos omnis, qui populum Romanum vita privare conati sunt, qui delere imperium, qui populi Romani nomen exstinguere, punctum temporis frui vita et hoc communi spiritu non putat oportere atque hoc genus poenae saepe in improbos civis in hac re publica esse usurpatum recordatur. alter intellegit mortem a dis immortalibus non esse supplici causa constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietem. itaque eam sapientes numquam inviti, fortes saepe etiam libenter oppetiverunt. vincula vero et ea sempiterna certe ad singularem poenam nefarii sceleris inventa sunt. municipiis dispertiri iubet. habere videtur ista res iniquitatem, si imperare velis, difficultatem, si rogare.decernatur tamen, si placet. ego enim suscipiam et, ut spero, reperiam qui id quod salutis omnium causa statueritis non putent esse suae dignitatis recusare. adiungit gravem poenam municipiis, si quis eorum vincula ruperit; horribilis custodias circumdat et dignas scelere hominum perditorum; sancit ne quis eorum poenam quos condemnat aut per senatum aut per populum levare possit; eripit etiam spem quae sola hominem in miseriis consolari solet. bona praeterea publicari iubet; vitam solam relinquit nefariis hominibus: quam si eripuisset, multas uno dolore animi atque corporis miserias et omnis scelerum poenas ademisset. itaque ut aliqua in vita formido improbis esset proposita, apud inferos eius modi quaedam illi antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt, quod videlicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam pertimescendam.nunc, patres conscripti, ego mea video quid intersit. si eritis secuti sententiam C. Gaii Caesaris, quoniam hanc is in re publica viam quae popularis habetur secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huiusce sententiae mihi populares impetus pertimescendi; sin illam alteram, nescio an amplius mihi negoti contrahatur. sed tamen meorum periculorum rationes utilitas rei publicae vincat. habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius amplitudo postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis. intellectum est quid interesset inter levitatem contionatorum et animum vere popularem saluti populi consulentem.video de istis qui se popularis haberi volunt abesse non neminem, ne de capite videlicet civium Romanorum sententiam ferat. is et nudius tertius in custodiam civis Romanos dedit et supplicationem mihi decrevit et indices hesterno die maximis praemiis adfecit. iam hoc nemini dubium est qui reo custodiam, quaesitori gratulationem, indici praemium decrerit, quid de tota re et causa iudicarit. at vero C. Gaius Caesar intellegit legem Semproniam esse de civibus Romanis constitutam; qui autem rei publicae sit hostis eum civem esse nullo modo posse: denique ipsum latorem Semproniae legis iussu populi poenas rei publicae dependisse. idem ipsum Lentulum, largitorem et prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem. itaque homo mitissimus atque lenissimus non dubitat P. Publium Lentulum aeternis tenebris vinculisque mandare et sancit in posterum ne quis huius supplicio levando se iactare et in pernicie populi Romani posthac popularis esse possit. adiungit etiam publicationem bonorum, ut omnis animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas consequatur.quam ob rem, sive hoc statueritis, dederitis mihi comitem ad contionem populo carum atque iucundum, sive Silani sententiam sequi malueritis, facile me atque vos crudelitatis vituperatione populus Romanus liberabit , atque obtinebo eam multo leniorem fuisse. quamquam, patres conscripti, quae potest esse in tanti sceleris immanitate punienda crudelitas? ego enim de meo sensu iudico. nam ita mihi salva re publica vobiscum perfrui liceat ut ego, quod in hac causa vehementior sum, non atrocitate animi moveor — quis enim est me mitior? — sed singulari quadam humanitate et misericordia. videor enim mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem. cerno animo sepulta in patria miseros atque insepultos acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in vestra caede bacchantis.