est mihi tanti, Quirites, huius invidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dum modo a vobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exsilium. sed mihi credite, non est iturus. numquam ego ab dis immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae relevandae causa ut L. Lucium Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitare audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque magis illud timeo ne mihi sit invidiosum aliquando quod illum emiserim potius quam quod eiecerim. sed cum sint homines qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant, idem, si interfectus esset, quid dicerent?quamquam isti qui Catilinam Massiliam ire dictitant non tam hoc queruntur quam verentur. nemo est istorum tam misericors qui illum non ad Manlium quam ad Massiliensis ire malit. ille autem, si me hercule hoc quod agit numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exsulem vivere. nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est, optemus potius ut eat in exsilium quam queramur.sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste qui iam fatetur se esse hostem, et quem, quia, quod semper volui, murus interest, non timeo: de his qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus? quos quidem ego, si ullo modo fieri possit, non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque id qua re fieri non possit, si iam me audire volent, intellego. exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam consili atque orationis meae, si quam potero, adferam.Vnum genus est eorum qui magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt. Horum hominum species est honestissima — sunt enim locupletes — voluntas vero et causa impudentissima. tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis, et dubites de possessione detrahere, adquirere ad fidem? quid enim exspectas? bellum? quid ergo? in vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putes? an tabulas novas? errant qui istas a Catilina exspectant: meo beneficio tabulae novae proferuntur, verum auctionariae; neque enim isti qui possessiones habent alia ratione ulla salvi esse possunt. quod si maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum usuris fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus civibus uteremur. sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur vota facturi contra rem publicam quam arma laturi.alterum genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores quos quieta re publica desperant perturbata se consequi posse arbitrantur. quibus hoc praecipiendum videtur, unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut desperent id quod conantur se consequi posse: primum omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concordiam ordinum , maximam multitudinem, magnas praeterea militum copias; deos denique immortalis huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentis auxilium esse laturos. quod si iam sint id quod summo furore cupiunt adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? non vident id se cupere quod, si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit necesse?Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex genere iste est Manlius cui nunc Catilina succedit. hi sunt homines ex eis coloniis quas Sulla constituit; quas ego universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen ei sunt coloni qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactarunt. hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis lectis, familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab inferis excitandus: qui etiam non nullos agrestis homines tenuis atque egentis in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. quos ego utrosque in eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare. tantus enim illorum temporum dolor inustus est civitati ut iam ista non modo homines sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur.