ab eodem imperatore classem magnam et ornatam quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio inflammata raperetur superatam esse atque depressam; magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas patefactumque nostris legionibus esse Pontum qui antea populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis omnibus rebus ornata ac referta, ceterasque urbis Ponti et Cappadociae permultas uno aditu adventuque esse captas; regem spoliatum regno patrio atque avito ad alios se reges atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec omnia salvis populi Romani sociis atque integris vectigalibus esse gesta. satis opinor hoc esse laudis atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatis, a nullo istorum qui huic obtrectant legi atque causae L.Lucium Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum.