recita. testimonia civitatvm. Huncine hominem, hancine impudentiam, iudices, hanc audaciam! civitatibus pro numero militum pecuniarum summas discribere, certum pretium, sescenos nummos, nautarum missionis constituere! quos qui dederat commeatum totius aestatis abstulerat, iste, quod eius nautae nomine pro stipendio frumentoque acceperat, lucrabatur. ita quaestus duplex unius missionis fiebat. atque haec homo amentissimus in tanto praedonum impetu tantoque periculo provinciae sic palam faciebat ut et ipsi praedones scirent et tota provincia testis esset.cum propter istius hanc avaritiam nomine classis esset in Sicilia, re quidem vera naves inanes, quae praedam praetori non quae praedonibus metum adferrent, tamen, cum P. Caesetius et P. Tadius decem navibus suis semiplenis navigarent, navem quandam piratarum praeda refertam non ceperunt, sed abduxerunt onere suo plane captam atque depressam. erat ea navis plena iuventutis formosissimae, plena argenti facti atque signati, multa cum stragula veste. haec una navis a classe nostra non capta est, sed inventa ad Megaridem, qui locus est non longe a Syracusis. quod ubi isti nuntiatum est, tametsi in acta cum mulierculis iacebat ebrius, erexit se tamen et statim quaestori legatoque suo custodes misit compluris, ut omnia sibi integra quam primum exhiberentur.adpellitur navis Syracusas; exspectatur ab omnibus supplicium. iste quasi praeda sibi advecta, non praedonibus captis, si qui senes ac deformes erant, eos in hostium numero ducit; qui aliquid formae aetatis artificique habebant, abducit omnis, non nullos scribis filio cohortique distribuit, symphoniacos homines sex cuidam amico suo Romam muneri misit. Nox illa tota in exinaniunda nave consumitur. archipiratam ipsum videt nemo, de quo supplicium sumi oportuit. hodie omnes sic habent —quid eius sit vos coniectura adsequi debetis—istum clam a piratis ob hunc archipiratam pecuniam accepisse.coniectura est. iudex esse bonus nemo potest qui suspicione certa non movetur. hominem nostis, consuetudinem omnium tenetis,—qui ducem praedonum aut hostium ceperit, quam libenter eum palam ante oculos omnium esse patiatur. hominem in tanto conventu Syracusis vidi neminem, iudices, qui archipiratam captum sese vidisse diceret, cum omnes, ut mos est, ut solet fieri, concurrerent, quaererent, videre cuperent. quid accidit cur tanto opere iste homo occultaretur ut eum ne casu quidem quisquam aspicere posset? homines maritimi Syracusis, qui saepe istius ducis nomen audissent, saepe timuissent, cum eius cruciatu atque supplicio pascere oculos animumque exsaturare vellent, potestas aspiciendi nemini facta est.Vnus pluris praedonum duces vivos cepit P. Servilius quam omnes antea. Ecquando igitur isto fructu quisquam caruit, ut videre piratam captum non liceret? at contra, quacumque iter fecit, hoc iucundissimum spectaculum omnibus vinctorum captorumque hostium praebebat; itaque ei concursus fiebat undique ut non modo ex iis oppidis qua ducebantur sed etiam ex finitimis visendi causa convenirent. ipse autem triumphus quam ob rem omnium triumphorum gratissimus populo Romano fuit et iucundissimus? quia nihil est victoria dulcius, nullum est autem testimonium victoriae certius quam, quos saepe metueris, eos te vinctos ad supplicium duci videre.hoc tu quam ob rem non fecisti? quam ob rem ita pirata iste occultatus est quasi eum aspici nefas esset? quam ob rem supplicium non sumpsisti? quam ob causam hominem reservasti? ecquem scis in Sicilia antea captum archipiratam qui non securi percussus sit? Vnum cedo auctorem tui facti, unius profer exemplum. vivum tu archipiratam servabas: quo? per triumphum, credo, quem ante currum tuum duceres; neque enim quicquam erat reliquum nisi uti classe populi Romani pulcherrima amissa provinciaque lacerata triumphus tibi navalis decerneretur.age porro, custodiri ducem praedonum novo more quam securi feriri omnium exemplo magis placuit. quae sunt istae custodiae? apud quos homines, quem ad modum est adservatus? lautumias Syracusanas omnes audistis, plerique nostis. opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum; totum est e saxo in mirandam altitudinem depresso et multorum operis penitus exciso; nihil tam clausum ad exitum, nihil tam saeptum undique, nihil tam tutum ad custodiam nec fieri nec cogitari potest. in has lautumias, si qui publice custodiendi sunt, etiam ex ceteris oppidis Siciliae deduci imperantur.eo quod multos captivos civis Romanos coniecerat, quod eodem ceteros piratas condi imperarat, intellexit, si hunc subditivum archipiratam in eandem custodiam dedisset, fore ut a multis in lautumiis verus ille dux quaereretur. itaque hominem huic optimae tutissimaeque custodiae non audet committere, denique Syracusas totas timet, amandat hominem—quo? Lilybaeum fortasse? video; tamen homines maritimos non plane reformidat. minime, iudices. Panhormum igitur? audio; quamquam Syracusis, quoniam in Syracusano captus erat, maxime, si minus supplicio adfici, at custodiri oportebat.