ad Cn. Pompeium, clarissimum virum et fortissimum, permulti occiso Perperna ex illo Sertoriano numero militum confugerunt. quem non ille summo cum studio salvum incolumemque servavit? cui civi supplicanti non illa dextera invicta fidem porrexit et spem salutis ostendit? itane vero? quibus fuit portus apud eum quem contra arma tulerant, iis apud te, cuius nullum in re publica momentum umquam fuit, mors et cruciatus erat constitutus? vide quam commodam defensionem excogitaris! malo mehercule id quod tu defendis his iudicibus populoque Romano quam id quod ego insimulo probari, malo, inquam, te isti generi hominum quam mercatoribus et naviculariis inimicum atque infestum putari; meum enim crimen avaritiae te nimiae coarguit, tua defensio furoris cuiusdam et immanitatis et inauditae crudelitatis et paene novae proscriptionis.sed non licet me isto tanto bono, iudices, uti, non licet. adsunt enim Puteoli toti; frequentissimi venerunt ad hoc iudicium mercatores, homines locupletes atque honesti, qui partim socios suos, partim libertos, partim conlibertos spoliatos in vincla coniectos, partim in vinclis necatos, partim securi percussos esse dicunt. hic vide quam me sis usurus aequo. cum ego P. Granium testem produxero qui suos libertos abs te securi percussos esse dicat, qui abs te navem suam mercesque repetat, refellito, si poteris; meum testem deseram, tibi favebo, te, inquam, adiuvabo; ostendito illos cum Sertorio fuisse, ab Dianio fugientis ad Siciliam esse delatos. nihil est quod te mallem probare; nullum enim facinus quod maiore supplicio dignum sit reperiri neque proferri potest.reducam iterum equitem Romanum, L. Flavium, si voles, quoniam priore actione,—ut patroni tui dictitant, nova quadam sapientia, ut omnes intellegunt, conscientia tua atque auctoritate meorum testium,—testem nullum interrogasti. interrogetur Flavius, si voles, quinam fuerit T. Herennius, is quem ille argentariam Lepti fecisse dicit; qui cum amplius centum civis Romanos haberet ex conventu Syracusano qui eum non solum cognoscerent sed etiam lacrimantes ac te implorantes defenderent, tamen inspectantibus omnibus Syracusis securi percussus est. hunc quoque testem meum refelli et illum Herennium Sertorianum fuisse abs te demonstrari et probari volo.quid de illa multitudine dicemus eorum qui capitibus involutis in piratarum captivorum numero producebantur, ut securi ferirentur? quae ista nova diligentia, quam ob causam abs te excogitata? an te L. Flavi ceterorumque de T. Herennio vociferatio commovebat? an M. Anni, gravissimi atque honestissimi viri, summa auctoritas paulo diligentiorem timidioremque fecerat? qui nuper pro testimonio non advenam nescio quem nec alienum, sed eum civem Romanum qui omnibus in illo conventu notus, qui Syracusis natus esset, abs te securi percussum esse dixit.post hanc illorum vociferationem, post hanc communem famam atque querimoniam non mitior in supplicio, sed diligentior esse coepit; capitibus involutis civis Romanos ad necem producere instituit; quos tamen idcirco necabat palam quod homines in conventu, id quod antea dixi, nimium diligenter praedonum numerum requirebant. Haecine plebi Romanae te praetore est constituta condicio, haec negoti gerendi spes, hoc capitis vitaeque discrimen? Parumne multa mercatoribus sunt necessario pericula subeunda fortunae, nisi etiam hae formidines ab nostris magistratibus atque in nostris provinciis impendebunt? ad eamne rem fuit haec suburbana ac fidelis provincia, plena optimorum sociorum honestissimorumque civium, quae civis Romanos omnis suis ipsa sedibus libentissime semper accepit, ut, qui usque ex ultima Syria atque Aegypto navigarent, qui apud barbaros propter togae nomen in honore aliquo fuissent, qui ex praedonum insidiis, qui ex tempestatum periculis profugissent, in Sicilia securi ferirentur, cum se iam domum venisse arbitrarentur?nam quid ego de P. Gavio, Consano municipe, dicam, iudices, aut qua vi vocis, qua gravitate verborum, quo dolore animi dicam? tametsi dolor me non deficit; ut cetera mihi in dicendo digna re, digna dolore meo, suppetant magis laborandum est. quod crimen eius modi est ut, cum primum ad me delatum est, usurum me illo non putarem; tametsi enim verissimum esse intellegebam, tamen credibile fore non arbitrabar. coactus lacrimis omnium civium Romanorum qui in Sicilia negotiantur, adductus Valentinorum, hominum honestissimorum, omniumque Reginorum testimoniis multorumque equitum Romanorum qui casu tum Messanae fuerunt, dedi tantum priore actione testium res ut nemini dubia esse possit.