num tibi insultare in calamitate, num intercludere perfugia Martem quodsi illorum fortunae, num casus bellicos exprobrare aut obicere videor? tametsi solent ii fortunam sibi obici nolle qui se fortunae commiserunt, qui in eius periculis sunt ac varietate versati. istius quidem calamitatis tuae fortuna particeps non fuit. homines enim in proeliis, non in conviviis belli fortunam periclitari solent; in illa autem calamitate non fuisse communem, sed venerem possumus dicere. fortunam tibi obici non oportet, cur tu fortunae innocentium veniam ac locum non dedisti?etiam illud praecidas licet, te, quod supplicium more maiorum sumpseris securique percusseris, idcirco a me in crimen et in invidiam vocari. non in supplicio crimen meum vertitur; non ego nego securi quemquam feriri debere, non ego metum ex re militari, non severitatem imperi, non poenam flagiti tolli dico oportere; fateor non modo in socios sed etiam in civis militesque nostros persaepe esse severe ac vehementer vindicatum. quare haec quoque praetermittas licet. ego culpam non in nauarchis sed in te fuisse demonstro, te pretio remiges militesque dimisisse arguo. hoc nauarchi reliqui dicunt, hoc Netinorum foederata civitas publice dicit, hoc Amestratini, hoc Herbitenses, hoc Hennenses, Agyrinenses, Tyndaritani publice dicunt, tuus denique testis, tuus imperator, tuus aemulus, tuus hospes Cleomenes hoc dicit, sese in terram esse egressum ut Pachyno e terrestri praesidio milites colligeret, quos in navibus conlocaret; quod certe non fecisset si suum numerum naves haberent; ea est enim ratio instructarum ornatarumque navium ut non modo plures sed ne singuli quidem possint accedere.dico practerea illos ipsos reliquos nautas fame atque inopia rerum omnium confectos fuisse ae perditos; dico aut omnis extra culpam fuisse, aut, si uni attribuenda culpa sit, in eo maximam fuisse qui optimam navem, plurimos nautas haberet, summum imperium obtineret, aut, si omnes in culpa fuerint, non oportuisse Cleomenen constitui spectatorem illorum mortis atque cruciatus; dico etiam in ipso supplicio mercedem lacrimarum, mercedem vulneris atque plagae, mercedem funeris ac sepulturae constitui nefas fuisse.quapropter si mihi respondere voles haec dicito, classem instructam atque ornatam fuisse, nullum propugnatorem afuisse, nullum vacuum tractum esse remum, rem frumentariam esse suppeditatam; mentiri nauarchos, mentiri tot tam gravis civitates, mentiri etiam Siciliam totam; proditum esse te a Cleomene, qui se dixerit exisse in terram ut Pachyno deduceret milites; animum illis, non copias defuisse; Cleomenem acerrime pugnantem ab iis relictum esse atque desertum; nummum ob sepulturam datum nemini. quae si dices, tenebere; sin alia dices, ea quae a me dicta sunt non refutabis.hic tu etiam dicere audebis, est in iudicibus ille familiaris meus, est paternus amicus ille. non ut quisque maxime est quicum tibi aliquid sit, ita te in huiusce modi crimine maxime eius pudet? paternus amicus est. ipse pater si iudicaret, per deos immortalis, quid facere posset? cum tibi haec diceret, tu in provincia populi Romani praetor, cum tibi maritimum bellum esset administrandum, Mamertinis ex foedere quam deberent navem per triennium remisisti, tibi apud eosdem privata navis oneraria maxima publice est aedificata, tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti, tu pretio remiges dimisisti, tu, navis cum esset ab quaestore et ab legato capta praedonum, archipiratam ab oculis omnium removisti, tu, qui cives Romani esse dicerentur, qui a multis cognoscerentur, securi ferire potuisti, tu tuam domum piratas abducere, tu in iudicium archipiratam domo producere ausus es,tu in provincia tam splendida, tu apud socios fidelissimos, civis Romanos honestissimos, in metu periculoque provinciae dies continuos compluris in litore conviviisque iacuisti, te per eos dies nemo tuae domi convenire, nemo in foro videre potuit, tu sociorum atque amicorum ad ea convivia matres familias adhibuisti, tu inter eius modi mulieres praetextatum tuum filium, nepotem meum, conlocavisti, ut aetati maxime lubricae atque incertae exempla nequitiae parentis vita praeberet, tu praetor in provincia cum tunica pallioque purpureo visus es, tu propter amorem libidinemque tuam imperium navium legato populi Romani ademisti, Syracusano tradidisti, tui milites in provincia Sicilia frugibus frumentoque caruerunt, tua luxurie atque avaritia classis populi Romani a praedonibus capta et incensa est;post Syracusas conditas quem in portum numquam hostis accesserat, in eo te praetore primum piratae navigaverunt; neque haec tot et tanta dedecora dissimulatione tua neque oblivione hominum ac taciturnitate tegere voluisti, sed etiam navium praefectos sine ulla causa de complexu parentum suorum, hospitum tuorum, ad mortem cruciatumque rapuisti, neque te in parentum luctu atque lacrimis mei nominis commemoratio mitigavit; tibi hominum innocentium sanguis non modo voluptati sed etiam quaestui fuit! —haec si tibi tuus parens diceret, posses ab eo veniam petere, posses ut tibi ignosceret postulare?