quo confugient socii? quem implorabunt? qua spe denique, ut vivere velint, tenebuntur, si vos eos deseretis? ad senatumne venient? quid? ut de Verre supplicium sumat? non est usitatum, non senatorium. ad populum Romanum confugient? facilis est populi causa; legem enim se sociorum causa iussisse et eius legis custodes ac vindices praeposuisse dicet. hic locus igitur est unus quo perfugiant, hic portus, haec arx, haec ara sociorum; quo quidem nunc non ita confugiunt ut antea in suis repetundis rebus solebant. non argentum, non aurum, non vestem, non mancipia repetunt, non ornamenta quae ex urbibus fanisque erepta sunt; metuunt homines imperiti ne iam haec populus Romanus concedat et ita velit fieri. patimur enim multos iam annos et silemus, cum videamus ad paucos homines omnis omnium nationum pecunias pervenisse. quod eo magis ferre animo aequo et concedere videmur, quia nemo istorum dissimulat, nemo laborat ut obscura sua cupiditas esse videatur.in urbe nostra pulcherrima atque ornatissima quod signum, quae tabula picta est quae non ab hostibus victis capta atque deportata sit? at istorum villae sociorum fidelissimorum plurimis et pulcherrimis spoliis ornatae refertaeque sunt. Vbi pecunias exterarum nationum esse arbitramini, quae nunc omnes egent, cum Athenas, Pergamum, Cyzicum, Miletum, Chium, Samum. totam denique Asiam, Achaiam, Graeciam, Siciliam tam in paucis villis inclusas esse videatis? sed haec, ut dico, omnia iam socii vestri relinquunt et neglegunt, iudices. ne publice a populo Romano spoliarentur officiis ac fide providerunt; paucorum cupiditati tum, cum obsistere non poterant, tamen sufficere aliquo modo poterant; nunc vero iam adempta est non modo resistendi verum etiam suppeditandi facultas. itaque res suas neglegunt; pecunias, quo nomine iudicium hoc appellatur, non repetunt, relinquunt; hoc iam ornatu ad vos confugiunt.aspicite, aspicite, iudices, squalorem sordisque sociorum! Sthenius hic Thermitanus cum hoc capillo atque veste, domo sua tota expilata, mentionem tuorum furtorum non facit; sese ipsum abs te repetit, nihil amplius; totum enim tua libidine et scelere ex sua patria, in qua multis virtutibus ac beneficiis princeps fuit, sustulisti. Dexo hic, quem videtis, non quae publice Tyndaride, non quae privatim sibi eripuisti, sed unicum miser abs te filium optimum atque innocentissimum flagitat; non ex litibus aestimatis tuis pecuniam domum, sed ex tua calamitate cineri atque ossibus fili sui solacium vult aliquod reportare. hic tam grandis natu Eubulida hoc tantum exacta aetate laboris itinerisque suscepit, non ut aliquid de suis bonis recuperaret, sed ut, quibus oculis cruentas cervices fili sui viderat, isdem te condemnatum videret.si per L. Metellum licitum esset, iudices, matres illorum miserorum sororesque veniebant; quarum una, cum ego ad Heracleam noctu accederem, cum omnibus matronis eius civitatis et cum multis facibus mihi obviam venit, et ita,—me suam salutem appellans, te suum carnificem nominans, fili nomen implorans, —mihi ad pedes misera iacuit quasi ego eius excitare ab inferis filium possem. faciebant hoc itidem ceteris in civitatibus grandes natu matres et item parvi liberi miserorum; quorum utrumque aetas laborem et industriam meam, fidem et misericordiam vestram requirebat.itaque ad me, iudices, hanc querimoniam praeter ceteras Sicilia detulit; lacrimis ego huc, non gloria inductus accessi, ne falsa damnatio, ne carcer, ne catenae, ne verbera, ne secures, ne cruciatus sociorum, ne sanguis innocentium, ne denique etiam exsanguia corpora mortuorum, ne maeror parentum ac propinquorum magistratibus nostris quaestui posset esse. hunc ego si metum Siciliae damnatione istius per vestram fidem et veritatem deiecero, iudices, satis officio meo, satis illorum voluntati qui a me hoc petiverunt factum esse arbitrabor.quapropter si quem forte inveneris qui hoc navale crimen conetur defendere, is ita defendat ut illa communia quae ad causam nihil pertinent praetermittat, me culpae fortunam adsignare, calamitatem crimini dare, me amissionem classis obicere, cum multi viri fortes in communi incertoque periculo belli et terra et mari saepe offenderint. nullam tibi obicio fortunam, nihil est quod ceterorum res minus commode gestas proferas, nihil est quod multorum naufragia fortunae colligas. ego navis inanis fuisse dico, remiges nautasque dimissos, reliquos stirpibus vixisse palmarum; praefuisse classi populi Romani Siculum, perpetuo sociis atque amicis Syracusanum; te illo tempore ipso superioribusque diebus omnibus in litore cum mulierculis perpotasse dico; harum rerum omnium auctores testisque produco.