fuit in illis nauarchis Heracliensis quidam Furius,—nam habent illi non nulla huiusce modi Latina nomina,—homo, quam diu vixit, non domi suae solum, post mortem tota Sicilia clarus et nobilis. in quo homine tantum animi fuit non solum ut istum libere laederet,—nam id quidem, quoniam moriundum videbat, sine periculo se facere intellegebat,—verum morte proposita, cum lacrimans in carcere mater noctes diesque adsideret, defensionem causae suae scripsit; quam nunc nemo est in Sicilia quin habeat, quin legat, quin tui sceleris et crudelitatis ex illa oratione commonefiat. in qua docet quot a civitate sua nautas acceperit, quot et quanti quemque dimiserit, quot secum habuerit; item de ceteris navibus dicit; quae cum apud te diceret, virgis oculi verberabantur. ille morte proposita facile dolorem corporis patiebatur; clamabat, id quod scriptum reliquit, facinus esse indignum plus impudicissimae mulieris apud te de Cleomenis salute quam de sua vita lacrimas matris valere.deinde etiam illud video esse dictum quod, si recte vos populus Romanus cognovit, non falso ille de vobis iam in morte ipsa praedicavit, non posse Verrem testis interficiendo testimonium exstinguere; graviorem apud sapientis iudices se fore ab inferis testem quam si vivus in iudicium produceretur; tum avaritiae solum, si viveret, nunc, cum ita esset necatus, sceleris audaciae crudelitatis testem fore. iam illa praeclara: non testium modo catervas, cum tua res ageretur, sed ab dis manibus innocentium Poenas sceleratorumque Furias in tuum iudicium esse venturas; sese ideo leviorem suum casum fingere, quod iam ante aciem securium tuarum Sextique, tui carnificis, vultum et manum vidisset, cum in conventu civium Romanorum iussu tuo securi cives Romani ferirentur.ne multa, iudices, libertate quam vos sociis dedistis, hac ille in acerbissimo supplicio miserrimae servitutis abusus est. condemnat omnis de consili sententia; tamen neque iste in tanta re tot hominum T. Vettium ad se arcessit, quaestorem suum, cuius consilio uteretur, neque P. Cervium, talem virum, legatum, qui quia legatus isto praetore in Sicilia fuit primus ab isto iudex reiectus est, sed de latronum, hoc est de comitum suorum sententia condemnat omnis.hic cuncti Siculi, fidelissimi atque antiquissimi socii, plurimis adfecti beneficiis a maioribus nostris, graviter commoventur et de suis periculis fortunisque omnibus pertimescunt: indigne ferunt illam clementiam mansuetudinemque nostri imperi in tantam crudelitatem inhumanitatemque esse conversam, condemnari tot homines uno tempore nullo crimine, defensionem suorum furtorum praetorem improbum ex indignissima morte innocentium quaerere. nihil addi iam videtur, iudices, ad hanc improbitatem amentiam crudelitatemque posse, et recte nihil videtur. nam si cum aliorum improbitate certet, longe omnis multumque superabit;sed secum cum ipse certat, id agit ut semper superius suum facinus novo scelere vincat. Phalacrum Centuripinum dixeram exceptum esse a Cleomene, quod in eius quadriremi Cleomenes vectus esset; tamen, quia pertimuerat adulescens, quod eandem suam causam videbat esse quam illorum qui innocentes peribant, accedit ad hominem Timarchides; a securi negat esse ei periculum, virgis ne caederetur monet ut caveat. ne multa, ipsum dicere adulescentem audistis se ob hunc metum pecuniam Timarchidi numerasse.levia sunt haec in hoc reo. metum virgarum nauarchus, homo nobilissimus nobilissimae civitatis, pretio redemit: humanum est. Alius ne condemnaretur pecuniam dedit: usitatum est. non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem, nova postulat, inaudita desiderat; non de praetore Siciliae, sed de nefario tyranno fieri iudicium arbitratur. includuntur in carcerem condemnati; supplicium constituitur in illos, sumitur de miseris parentibus nauarchorum; prohibentur adire ad filios, prohibentur liberis suis cibum vestitumque ferre.patres hi quos videtis iacebant in limine, matresque miserae pernoctabant ad ostium carceris ab extremo conspectu liberum exclusae; quae nihil aliud orabant nisi ut filiorum suorum postremum spiritum ore excipere liceret. aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civium Romanorum, lictor Sextius, cui ex omni gemitu doloreque certa merces comparabatur. Vt adeas, tantum dabis, ut cibum tibi intro ferre liceat, tantum. nemo recusabat. quid? ut uno ictu securis adferam mortem filio tuo, quid dabis? ne diu crucietur, ne saepius feriatur, ne cum sensu doloris aliquo spiritus auferatur? etiam ob hanc causam pecunia lictori dabatur.